Wiktenauer logo.png

User:Kendra Brown/Latin Lew/Latin complete only

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search

This is the complete transcribed text of the Lew gloss as present in Paulus Hector Mair's manuscript (Dresden) copy. These are transcluded from the main User:Kendra Brown/Latin Lew pages, which also have translations and notes and have the German Zettel verses inserted into the gloss sequence.

This page mostly uses Kendra and Rebecca's "Sandbox" format, where each unit of text is broken onto separate numbered lines by phrases.

81 r

a

Brevis Habituum Ensis longioris expositio

  1. Prima omnium cura sit ut colas deum et ames,
  2. muliebrem sexum honores,
  3. et eo modo gloria tua augebitur:
  4. eo discas,
  5. quae te deceant,
  6. in bello et ubique virtute et robore virium utere,
  7. ita ut fortitudo tua omnibus probetur.

b

  1. Prima admonitio,
  2. primum operam dabis,
  3. ut Ictus,
  4. qui mox describentur,
  5. artificiose ferire possis more Athletico,
  6. si fortem gladiatorem te exhibere volveris.
  7. Cum pedem sinistrum praefixeris,
  8. atque de latere dextro ferias,
  9. iam deceptus,
  10. et ictus est falsus, [^1]
  11. nam dextrum latus non sequetur,
  12. et ictus brevior,
  13. quam par est,
  14. apparebit,
  15. neque vero ad dextrum latus rite potest exerceri.
     
  16. Sin autem dextrum praeposueris,
  17. et de latere sinistro ferias,
  18. nec sinistro fueris subsequutus,
  19. tum rursus falleris. [^2]
  20. ea propter curabis,
  21. ut,
  22. si de latere dextro ictum regis,
  23. statim subsequaris pede itidem dextro in ipso ictu.
  24. Idem facies,
  25. si de sinistro ferias,
  26. et ea ratione commodissime corpus adcommodabis,
  27. ictusque porrecti et more gladiatorio formabuntur.


c

  1. Si feriundo ad hostem accesseris,
  2. ense regendo ne cesses,
  3. eius ictum expectans sed semper exerceas.
  4. Nam omnes Athletae,
  5. qui id faciunt,
  6. Athletica non gaudeant,
  7. quoniam saepissimé laeduntur.

d

  1. Item cum ad hostem concesseris,
  2. quocunque habitu uti voles,
  3. facito id pro animi Viribus et corporis,
  4. caputque ipsius ferire curato,
  5. et ea ratione adversarium coges,
  6. ut se tueatur,
  7. neque unquam transmutationes assumere possit.
  8. mucro enim tui in ensis eum praepediet.
  9. Sin autem parte fortiori,
  10. qu[a?]e est pars á cruce usque ad medium ensis hostis tuum gladium contigerit,
  11. brachium eius sinistrum saucies,
  12. atque inde recedas,
  13. priusquam id cognoverit.


81 v

a

  1. **Quum** perveneris ad hostem propius,
  2. si dexter sis feriundo,
  3. strenue athleticum exercitium exercere cupiens,
  4. a sinistro latere primum ictum nunquam regas.
  5. In firmior .n. [enim] est,
  6. quam ut hosti resistas in collisione ensium,
  7. verum si de dextro ferias,
  8. tum firmiter poteris resistere,
  9. atque varios habitus exercere.


b

  1. **Sin** autem sinistra manus dextra sit agilior,
  2. etiam tunc primum Ictum de latere dextro non feries,
  3. at potius de sinistro.


c

  1. In gladiatoria optimum est,
  2. ut observes, quo hostem feriundo praevenias,
  3. id si feceris,
  4. omnes habitus quos exercere voles,
  5. contra eum continuo usurpato.
  6. Ut is cogatur subinde se defendere.
     
  7. Verum si is te praevenerit Ictibus exercendis,
  8. prima cura sit,
  9. ut acriter ense te defendas,
  10. et ea ratione ipsius conatum in nihilum rediges.

d

  1. **Locus** vel pars ensis firmior is dicitur,
  2. qui continetur a cruce ensis usque eius medium,
  3. infirmior vero a medio ad mucronem usque porrigitur,
  4. quo autem modo eas partes exercere te oporteat,
  5. in sequentibus declarabitur.


82 r

a

Porro quinque sunt Ictus artificiosi, multisque ignoti, quos si quis in nihilum potest redigere more Athletico absque sui detrimento, is certe non exiguam laudem merebitur apud pugiles probatissimos, atque merito opulentiora praemia ob hoc auferat, quam alij.

b

Primus est, qui ab ira apellationem sortitus est, Secundus dicitur Ictus curuus, Tertius, Transversarius, Quartus, qui à strabonibus nomen accepit apud gladiatores, Quintus ictùs, quo vertex hostis rectà adpetitur, ex his p[rae]cipue et principaliter Athletica constat, eor[um] descriptiones in sequentibus habebis.

c

Rursus sunt habitus duodecim, quos Athleta norit, necesse est, Primus quatuor custodijs constat. Secondus, rationes quatuor, quibus hostis impetus repellitur, Tertius, quo hostis instando urgetur. iiij, ensis traiectio, v, remotio, vi, transmutatio, vii, ensis retractio, viii, transcursus, ix, abscisio, x, ratio qua hostis manus comprimu[n]tur, xi, inclinationes, xii, intorsiones.

Qua autem isth[a]ec exerceri debea[n]t ratio[n]e, rite et co[n]seque[n]ter iam describetur.

d

Ictus eius habitus.
qui ex ira appellationem assumpsit.
Is ictus suo mucrone omnes Ictus superos avertit, quantumvis sit facilimus, & maxime agrestis: eum hoc modo exerceas. Si adversarius supernè caput tuum ex latere suo dextro adpetat, tu vicissim idem facito, remota omni defensione, gladiu[m] ipsius contingens firmiter, atq[ue] subito mucronem ensis tui in faciem eius vel pectus convertito, Verum si is id observarit, nec non ensis parte firmiori impetum exceperit, tum ensem ab ipsius ense surrigas, eo supernè remoto, versus aliud ensis latus rursum converso, caput ferias.


82 v

a

Alia cautela.
  1. Si contra hostem ira co[m]motus ferias,
  2. et is fortiter ensem tenuerit,
  3. tuq[ue] habitu supra modò co[m]memorato uti volveris,
  4. Vicissim et fortiter resistas,
  5. brachia inde si versus latus dextr[um] tuum sustuleris,
  6. brevem aciem ab ipsius ense torqueas,
  7. atq[ue] supernè visum ipsius pungas,
  8. at si adversarius id observarit,
  9. sublatoq[ue] ense impetum excep[er]it,
  10. in intorsione remaneas,
  11. et mucronem infernè hosti adiungito.


b

  1. Item cum adversarius ex forma punctionis vel Ictus ensem tuum contigerit,
  2. in primo conflictu,
  3. tu noli exercere statim Ictus crebros,
  4. sed festina lentè,
  5. et maximè curabis,
  6. ut prius observes num in ensium collisione molliter vel fortiter ensem teneat,
  7. Sin id deprehenderis,
  8. uti poteris intorsionibus,
  9. atque crebris ictibus quem habitum nos Germani bellum appellamus appetendo nuditates proximè obvias.

c

  1. Habitus, quem nos bellum appellamus est,
  2. cum intorsionibus et quicquod inde per mucronem versus quatour nuditates formatur,
  3. utimur.
  4. Verum eum hac ratione exercebis:
  5. Si contra hostem Ictum ex ira appellationem adeptum ferias,
  6. isque, cum exceperit,
  7. sublatis brachiis,
  8. mucronem ensis tui iuxta ipsius ensem superne contra hostis supernam nuditatem lateris sinistri.
  9. Verum si eam vim removerit,
  10. in habitu intorsionis consistere memineris,
  11. sed mucronem deorsum convertas in latus sinistrum.
  12. At si adversarius id quoque removeat,
  13. tunc inferiores eius nuditates lateris dextri mucrone investiges,
  14. et si id etiam repellat,
  15. tu ense sublato in latus sinistrum,
  16. contra latus hostis dextrum mucronem nuditates supernas inquirendo inmittas,
  17. itaque habitum belli vel militiae infernè et supernè hostis exagitabitur,
  18. si quidem eum iuxta Athletarum veram instructionem exercueris.


83 r

a

Intorsiones so[l]lerter exercere noveris, Unaquaq[ue] .n.tribus
constat habitibus, hoc est, Ictu, Punctione, atq[ue] incisione, si igitur ijs uti volveris,
maxima cura sit, ut eas iuste et artificiosè exerceas, ne si pungendum sit, tu ferias,
neve pungas vel proscindas, si feriundum sit. his igitur si rite usus fueris, facile
cunctos, qui contra te certant, decipies, reliquas autem intorsiones in subseque[n]tibus,
et quot eorum sint habitus, reperies.


b

De quatuor nuditatib[us].

Quum in conspectu[m] adversarij processeris, si quidem artificiose Athletica[m] voles exercere, feriundo ipsius ensem ne contingito, verum ex nuditatibus quatuor, unam observato: sunt autem ist[a]e, Una, latus dextrum, secunda sinistrum latus sup[er] cingulum, Reliqu[a]e, Latus dextrum et sinistrum infra cingulum, ear[um] igit[ur] si aliqua[m]



83 v

a

Ratio, qua nuditates, quo minus la[e]dantur, tueri licet.

Si quis acriter et totis viribus contra te feriat, et tu conatum adversarij impedire, atq[ue] curare, ne quatuor corporis partes supra modo commemoratas sauciat hostis, conaris, et is potius invitus la[e]dat[ur], tum conduplationibus contra partem ensis superiore[m], que firmior dicitur, et mutationibus contra infirmiorem utitor, ea[m] igit[ur] forma[m] si exercebis, facile hostis vulnerabitur, neq[ue] ullos habitus assumere poterit,

conduplationes hac ratione exerceto, Si adversarius supernè contra te feriat de humero suo dextro, vicissim et tu pariter cum ipso de dextro itidem firmiter ferire no[n] dubites caput appetendo, eum ictum si parte ensis firmiori hostis exceperit, sublatis brachiis, manu sinistra nodum ensis tui sub brachium dextrum si co[n]torseris, acie lo[n]ga p[re]missa ex brachiis cancellatis caput ipsius saucies retro ipsius ensem.


b

At si in primo conflictu eius ensem ex latere sinistro tuo contigeris acie longa. sublatis confestim brachijs in ipsius ense tuus h[a]ereat, verum pòst retro ipsius ensem strictum, acie brevi caput vulneres.


84 r

a

  1. Mutationum is usus est.
  1. Cum versus hostem de humero dextro tuo acriter ferias è supernis,
  2. isq[ue] tuu[m] inpetum excipiat,
  3. neq[ue] fortiter ense[m] teneat,
  4. tum sursum ensis tui aciem brevem iuxta ipsius ensem flectas,
  5. inde brachijs sublatis,
  6. mucronem superne super ipsius ense ingeras,
  7. pòst alteram nuditatem pu[n]gito.


b

  1. Sin autem Ictum ex latere sinistro formaris,
  2. aciemq[ue] longam eius ensi adiunxeris,
  3. brachijs levatis,
  4. eam aciem ab ense adversarij non removeas,
  5. ad inferiorem nuditate[m] sauciandum,
  6. eaq[ue] ratione duos habitus poteris exercere ex omnibus Ictibus p[re]scriptis,
  7. iuxta observationem,
  8. num hostis firmiter vel minus ensem teneat.


c

  1. Ictus, qui curvus[?] dicit[ur] descriptio adhibitis omnibus eius habitibus.
     
  2. Ictus iam co[m]memoratus ex quatuor remotionibus unus est,
  3. contra quatuor custodias,
  4. hoc etiam habitu ictus qui à furore boum et aprorum appellationem accepit,
  5. debellantur,
  6. atq[ue] ictum inferum hoc modo exercebis.
  7. Si in conspectum adversarij processeris,
  8. et is contra te consistat ensem pro capite in custodia bovis ex latere sinistro tenens,
  9. tum sinistrum tu pr[a]eponas,
  10. iuxtaq[ue] humerum dextrum ensem contineas in custodia,
  11. verum ex ea in latus dextrum prosilias,
  12. et man[us] hostis acie longa saucies ex brachijs cancellatis.


84 v

a

Eundem etiam poteris exercere ex custodia cancellata de utroq[ue] latere, ea igitur in pr[a]edictam custodiam ratione te accom[m]odato. cum prope ad hostem concesseris gladio Athleticè tractato, sinistr[um] pr[a]eponas pedem, ensem ita contineas iuxta latus dextrum, ut mucro deorsum vergat, acie longa superne conversa, latus itaq[ue] sinistr[um] nudum hosti pr[a]ebeas, id si feriundo appetat, hostis supernè, tu[m] dextro pede prosilias, ictumq[ue] ea ratione vites in latus hostis dextru[m], nodum ensis inde sub brachiu[m] dextru[m] contorqueas, atq[ue] manibus cancellatis ex acie longa per mucronem manus eius saucies.


b

In custodiam cancellatam hoc pacto adaptabis te, ea[m] si ex latere sinistro exercere volveris. Cum ad hostem ense rite gubernando accesseris, dextr[um] pedem pre[a]ponito, manibus cancellatis ensem contineas ex latere sinistro deorsum mucrone converso ita, ut acies brevis supernè consistat, dextrumq[ue] latus nudu[m] exhibeas adversario : et si is id feriundo appetat, tum sinistro progressus pede in latus itidem sinistrum, ictum hostis vitabis, atq[ue] acie ensis brevi in ipso progressu manus eius vulnerabis.


c

Alia eiusdem ratio

 
  1. In coruscatione ensium hac ratione,
  2. ut infra patebit,
  3. te geras,
  4. Contra Athletice[a] magistros hoc habitu ex coniunctione ensium uteris :
  5. Si ad adversariu[m] concesseris,
  6. ensem tuum in cancellatam custodiam lateris dextri colloces,
  7. vel in humeru proximum,
  8. et si adversarius supernam nuditatem sauciare cupiat,
  9. tum brachiis cancellatis acerrime eius ictui obviam ferias acie longa p[re]missa,
  10. verum quam primum enses coruscare mutuo cep[er]int,
  11. subito ensem torqueas,
  12. versus sinistr[um] latus,
  13. inde brachiis sublatis,
  14. superiorem nuditatem fodias,
  15. at si fodere nolveris,
  16. quodfocere tuo arbitratu licebit,
  17. tu[m] ensium coruscatio[n]e facta,
  18. acie brevi caput atq[ue] alias corporis partes sauciare conaberis.



85 r

a

  1. Ictus curvus sit
  2. porrectus, indeq[ue] transmutationis ne obliviscaris.
     
  3. Hic habitus con[tra] custodia[m] ex furore bovis formata est,
  4. eu[m] igit[ur] hac ratio[n]e usurPato.
     
  5. Si in adversarii co[n]spectu[m] fueris progressus,
  6. et is in p[re]dicta co[n]sistat custodia,
  7. et ense[m] teneat in latere sinistro ante hu[m]er[um] dextR[um] tuu[m],
  8. tu simulato,
  9. quasi ex ictu curuo ense[m] conti[n]gere velis adversarij ex primi co[n]gressus habitu,
  10. ver[um] ictus no[n] sit porrectior inde aute[m] transmutabis inferne`,
  11. atq[ue] mucrone[m] longiore[m] in alter[um] lat[us] con[tra] nuditate[m] impellito,
  12. ea ratio[n]e hostis coget[ur] impetu[m] excip[er]e,
  13. atq[ue] inde exercere habitus & ictus quocunq[ue] voles.


b

Alia Cautela
vel usus ictus Curvj
Cum hoc ictu uteris, semper adversario te nudum exhibere necesse est,
at[que] hoc inde percipito. Si eu[m] ictu[m] ex latere dextro ferias tuo, vel ensem eius co[n]-
Latin 85v Page 16
tingas, nudus de latere sinistro adpares, atq[ue] si is tanta fuerit industria pre[a]-
ditus, remoto ense à mutua ensium collisione, nec non nuditatem, quam ei p[re]bu-
isti feriundo appetat, teq[ue] velocitate conetur decipere, tuus subinde eius ensi inh[a]e-
reat, insequaturq[ue] ictum ipsius, verum pòst in visu[m] hostis, ensis tui mucronè con-
torqueas, atq[ue] crebris ictibus, quie[a] militia dicitur Germanis Athletis, utitor nudi-
tates acquirendo, ea igitur ratione adversariu[m] tantu[m] conturbabis, ut neq[ue] contra
ictus tuos, neq[ue] habitus pungendi se tueri queat.


85 v

a

  1. Habitus, et varii
  2. Usus Transversarij.
     
  3. Is Ictus custodiam de die .i. eu[m] qui iam describetur,
  4. ictu[m] repellit,
  5. insup[er] et reliquos,
  6. qui de die è supernè deorsum feriuntur.
  7. Transversarium ita exerceas.
  8. Si adversari[us] contra te consistat,
  9. atq[ue] ensem sustulerit brachijs sublatis in custodia,
  10. te expectans,
  11. tu si propius ad eu[m] concesseris curabis,
  12. ut sinistr[um] pr[a]eponas pedem,
  13. ensis latitudine[m],
  14. seu planidum ensem iuxta dextrum humeru[m] contineas.
  15. at si is contra te proxime progreditur minaturq[ue],
  16. tunc eu[m] pr[a]evenire cures,
  17. dextroq[ue] pede prosilias in latus itide[m] dextru[m] tuum,
  18. subito ensis capulu[m] pro capite convertens ita ut pollex substet,
  19. inde aute[m] latus capitis hostilis sinistru[m] acie brevi quassato.


b

Sin vero is te p[re]venerit, tu[m] pede dextro addita pr[a]escripta modò defensione ictum hostile[m] devita[n]s in latus dextr[um] tuu[m] prosilias, p[re]dictu[m]q[ue] locu[m] tra[?]nsversario ictu co[n?]cutias.


86 r

a

Tum etiam maxime curabis transversarium feriundo, ut totis viribus id fiat,
vel loco ensis firmiori, adversario aute[m] id excipiente, tu si firmiorem ensis partem
sustuleris, atq[ue] ea parte ipsius hostis infirmiorem senseris, Mutationibus sup[er] eius
ense directis versus infernas nuditates utitor, vel si mavis versus collu[m] ipsius. Veru[m]
si id nequibis, co[n]duplationes retro ipsius gladiu[m] exerceas, inde autem curabis ut
adversarij caput concutias.


b

Caeterum si hostis adeò acriter se defendat, ut co[m]memoratos habitus
exercere no[n] possis, capulo ensis tui, adversarij gladiu[m] repellas, atq[ue] transversario alter[um]
eius latus quasses, at si incurrere conetur, sub brachijs ipsius incisionis habitu[m] exer-
ceas.


c

Alius transversarii usus,

In p[re]cede[n?]tibus dictu[m] est, q[uam?] Bos, et aratr[um] duo castra, vel custodi[a]e sint, hoc aute[m] loco qua-
tuor nuditates appella[n?]t[ur] Bos et aratru[m]. Bos, du[a]e sup[er]iores nuditates, hoc est, dextru[m] & sinis-
trum latus capitis. Aratr[um], du[a]e nuditates inferiores, id est duo latera infra cingulum.
Eas igitur nuditates Transfersario pervestigabis in accedendo ad hostem.


d

Quum ad adversarium accesseris, et is contra te in custodia de die constiterit,
tu[m] adversus eu[m] in latus dextr[um] prosilias dextro pede, atq[ue] totis viribus transfersarium
lateri capitis eius sinistro, quod Bos dicitur, infligas superné, at si eum impetu[m]
repellat hostis, mox latus inferius dextru[m], quod prope vel sub cingulu[m] constat, in-
ferné, quod aratru[m] dicitur. atq[ue] ita porrò Transversarios alternatim exerceas, facto
altero superné, mox inferné aratru[m] concutias crucis instar.


86 v

a

De ictu erratico.

Hoc ictu maximé occaecantur et decipiuntur Athletae, eosque exoptatò[^1][^2] qui tueri se conantur, ferire poteris, tum etiam[^3] eos qui ensem ferire non corpus curant.


b

Eum igitur hac ratione usurpato, si ad hostem propius accesseris, ictus inferos ex latere utroque exerceas, at si inferiori ictu ex latere dextro facto ei adpropinquaris, subito mucronem ex acie longa pectori hostis inijcito, et tunc necesse erit, ut impetum tuum removeat, verum inde celeriter sinistro pede in latus adversarij dextrum prosilias, simulatoque, quasi transversario latus praedictum quassare volveris, sed retracto, vel mutato ictu, mox versus latus sinistrum ferito, Vel si eum accesseris de latere sinistro transversarium formans, etiam tum mucronem ex acie longa contra pectus hostile impellas, eumque habitum exerceas ut proximé praescriptum est.


c

De conversore et Transcursu.

  1. Hoc habitu uteris in progressu versus hostem,
  2. nam eo ipso hostem coartabis,
  3. ut transcurrere possis,
  4. eumque superare.


87r

a

  1. CONVERSOREM vel ictum conversum hoc modo exerceas,
  2. semper contra hostem sinistrum pedem praefigas,
  3. et ex latere dextro,
  4. hostis item dextrum ferias,
  5. quotiesque sinistro fueris progressus,
  6. curabis ut in ipso progressu inferum ictum ferias,
  7. verum in ipso ictus exercitio,
  8. aciem longam ensis convertas,
  9. ut semper ea superior existat,
  10. et quamprimum ensem eius contigeris,
  11. superne mucronem contra ipsum ingeras,
  12. atque eius visum fodias.
  13. Id vero si removerit,
  14. nec non brachia sursum levarit,
  15. tu transcurrere memineris,
  16. at si remanserit,
  17. neque brachia sustulerit,
  18. tum manu sinistra cubitum eius dextrum corripito,
  19. firmiter pro viribus si continueris,
  20. prosiliendo sinistrum pedem hostis dextro praeponas,
  21. impellasque eum per eundem.
  22. Quando autem transcurrendum sit,
  23. paulo post describetur.


b

  1. DE DUPLICI ICTU ERRAtico.
  1. IS est geminus,
  2. qui iam describetur subsequenter,
  3. eumque hoc modo exerceas,
  4. in congressu mutuo sinistrum pedem praeponas,
  5. dextro humero ensem adiungas,
  6. et si prospexeris hostem esse tibi exoptatum quem ferias,
  7. tum dextro pede prosilias in latus dextrum tuum,
  8. teque ea ratione componas,
  9. quasi latus capitis adversarij sinistrum transversario libero percussurus,
  10. verum ictu retracto,
  11. si in latus eius dextrum sinistro pede prosilveris,
  12. transversario caput ipsius quassato.
  13. at si is impetum eum exceperit,
  14. tuque ensem tantum contigeris,
  15. paulum iuxta id[^1] latus progressus,
  16. ex duplationis habitu retro medium hostis ensem acie brevi os proscindas,
  17. vel utrunque brachium.
  18. Hunc habitum de latere utroque exercere licet,
  19. atque aequé ex ictu superno quam transversario erraticum formare potes.


87v

a

  1. SEQUUNTUR VARII
  2. usus ictus eius q[ui] à limis oculis appellationem,
  3. adeptus, nobis strabo dicitur
  1. Is ictus habitus gravis et severus est,
  2. nam hostem vi obruit ictibus et punctionibus,
  3. formaturque ense converso:
  4. quo circa multi Athleticae magistri hunc ignorant,
  5. tum etiam aratri nescij prorsus.
  1. Eum habitum vel ictum hac conditione exerceto,
  2. Si in conspectum adversarij processeris,
  3. sinistrum proponas pedem.
  4. ensem humero dextro admotum contineas,
  5. et si eveniat,
  6. ut hostis é superné feriat versus caput tuum,
  7. ense converso,
  8. sinistrum dextro adiungas pedi,
  9. atque acie brevi porrectim brachijs extentis,
  10. super ipsius gladio contra ipsius ictum vel faciem vel pectus ferias,
  11. at si adversarius hac astutia usus;
  12. ensem tuum non contigerit,
  13. verum inferné transmittat,
  14. tum contra ipsius visum brachijs porrectis mucronem porrigens resistas,
  15. et inde laedere adversarius te nequibit,
  16. neque traiectione uti.

b

  1. ALIUS HABITUS.
  1. SEQUITUR alius habitus.
  2. Si contra hostem consistas,
  3. iuxta humerum dextrum ensem tenens,
  4. is autem in custodia Aratri contrà consistat,
  5. minaturque punctionem infernam,
  6. tunc tu superné porrectim aciem brevem praemittens,
  7. ictum à limis oculis nominatum ferias,
  8. atque mucronem vel contra visum ipsius vel pectus inde impellito,
  9. et ea ratione si fueris usus,
  10. adversarius inferné te pungendo adprehendere nequibit.


88r

a

  1. ALIA FORMA.
  2. QUUM contra hostem consistas,
  3. ensem dextro humero adplicatum continens;
  4. at is vicissim in custodia Aratri,
  5. atque te puncturum inferné comminatur,
  6. ictum tu convertas ex acie brevi,
  7. et porrectim superné contra hostem si direxeris,
  8. punctione te adpraehendere is non poterit.

b

  1. OBSERVATIO.
  2. UNDE licebit videre,
  3. num adversarius porrectim ensem exerceat vel minus.
  4. In congressu versus hostem,
  5. prospicias diligenter limis quasi oculis,
  6. num brevis sit feriundo,
  7. verum id[^1] eo modo deprehendas,
  8. si brachia non extendat in ipso ictu,
  9. brevis est et si in custodia consistas,
  10. laedere te nequibit,
  11. et si suo ense tuum prepedire conetur,
  12. eum itidem adprehendrere nequibit verum si eveniat,
  13. ut ex Bovis habitu laboret vel Aratri forma,
  14. itidem decipietur,
  15. denique quicquid exercuerit,
  16. inepta apparebunt.
  17. Huiusmodi Athletis se transmittas,
  18. eo coges, ut sese excipiendo ictus tuos tueri necesse sit,
  19. et tum libere quoscumque velis habitus exerceas,
  20. etiam cum hoste luctam inire.

c

  1. Item si ad hostem concedes[^2],
  2. in ipso progressu,
  3. limis oculis observabis,
  4. num breviter ensem exerceat,
  5. idque ea ratione deprehendas,
  6. in conflictu si non porrexerit brachia in ipso ictu
  7. libere transmittes tum ictibus,
  8. tum vero punctionibus ex mucrone longiori,
  9. et ea ratione adversarius cogetur,
  10. ut tibi sit concessum,
  11. strenue contra ipsum habitus quosuis[^3] usurpare
  12. non citra ipsius corporis detrimentum.



88v

a

  1. USUS STRABONIS,
  2. ALIUS contra mucronem longiorem.
  3. EUM habitum hoc modo exerceas,
  4. Si ad hostem prope concesseris[^1],
  5. et is contra visum tuum vel pectus porrigat ensem,
  6. tu dextro humero ensem adiunctum contineas,
  7. versumque mucronem oculos limes convertas,
  8. post simulato,
  9. quasi eo ferire voles,
  10. Verum fortiter ex eo ictu qui nobis strabo dicitur praemissa acie brevi,
  11. gladium eius ferias,
  12. inde vero mucronem longiorem versus hostis collum addito progressu dextri pedis propellito.


b

  1. HABITUS, QUO MANUS
  2. adversarij feriuntur.
  3. SI adversarius contra te consistat in habitu longioris mucronis,
  4. et tu ferire eius manus cupias,
  5. tum quasi Strabone faciem vel caput concutere velis,
  6. simulato verum mutato animi proposito manus inde saucies.


89r

a

  1. RATIO, UNDE EX LATERE
  2. Vtroque erraticum geminum exercere poteris.
  3. IDIPSUM hac ratione depraehendas,
  4. in progressu,
  5. si ad hostem accesseris,
  6. sinistrum pedem praepones,
  7. ensem iuxta humerum dextrum contineas,
  8. et si conspexeris eum superné tibi obvium,
  9. tum adversus eum dextro pede in latus dextrum tuum prosilias,
  10. teque componas,
  11. tanquam liberé velis caput ex latere sinistro adversarij ferire superné,
  12. sicuti is antea pariter adhibita defensione,
  13. verum attracto ictu,
  14. sinistro pede celeriter versus adversarij latus dextrum prosilias,
  15. atque in ipso actu simulabis te velle latus ipsius dextrum concutere,
  16. sed retracto rursus ictu dextro pede in latus ipsius sinistrum prosilias,
  17. idemque latus animose quasses:
  18. at si interea nuditatem tuam appetere conabitur,
  19. tunc obviato acie ensis tui longa,
  20. removeasque ipsius impetum,
  21. idque ex utroque latere exercere noris[^1],
  22. idemque ex Transversarijs poteris habere utribique.

b

  1. VARII VSVS ICTVS EIVS.
  2. quo Vertex capitis adpetitur.
  3. IS ICTVS VVLTVI. ET PECTORI
  4. insidiosus esse solet, Ut infra patebit.
  5. Is habitus custodiam de populo cuius supra facta est mentio, disrumpit et avertit.
  6. Eum igitur hoc modo exerceto,
  7. si adversarius se in congressu mutuo in custodiam de populo praepararit[^3],
  8. tu ensem supra caput extentis brachijs attollas in custodia de die,
  9. contraque hostem dextro prosilias pede,
  10. firmiterque é superné deorsum ferias acie longa praemissa,
  11. brachijs identidem sublatis mucronem in faciem vel pectus hostis demittas deorsum,
  12. verum si habitu Coronae id[^4] repellat hostis ita ut utriusque ensis capuli ab suo gladio sint erecti,
  13. sursumque tollat,
  14. necnon mucronem ensis tui sursum torqueat,
  15. tum ensem sub corona hostis transigas conversa in brachium ipsius acie,
  16. inde si urseris,
  17. habitus ipsius irritus fiet,
  18. verum in ipso urgendi habitu eum proscindas,
  19. atque ab eo inde recedas.


89v

a

  1. NUNC SEQUUNTUR Quatuor Castra,
  2. seu ut Vocant propugnacula.
  3. BOS, ARATRUM, POPULUS, HABITUS DE DIE.
  4. ISTA quatuor Castra,
  5. custodiae quatuor sunt,
  6. ex quibus Athletam strenuum te praestare oportet.


b

  1. DE BOVE.
  2. IN eum habitum hoc modo te praepares est necesse,
  3. sinistrum pedem praeponas,
  4. versus latus dextrum tuum ensem contineas,
  5. capulo pro facie tua consistente,
  6. ita ut acies brevis versum te conversa sit,
  7. mucrone contra faciem ipsius porrecto.


c

  1. VERUM de sinistro Latere in eum habitum hac ratione te accommodes,
  2. dextrum pedem praefigas,
  3. in latere sinistro ensem teneas,
  4. capulus pro facie consistat,
  5. acie longa erga te conversa,
  6. atque mucro in hostis visum porrectus.
  7. Is igitur habitus BOS dicitur.


90r

a

  1. DE ARATRO
  2. Seconda custodia Aratrum dicitur:
  3. in eam hoc pacto[^1] te adaptes opus erit,
  4. sinistrum pedem praefigas,
  5. ensem contineas deorsum in latere tuo dextro manibus cancellatis,
  6. nodo dextrae coxae adplicato,
  7. ita ut superné acies brevis appareat,
  8. mucro vero contra adversarij faciem sit porrectus.


b

  1. Item de sinistro latere hoc modo te in Aratri habitum componas.
  2. dextrum pedem praeponas,
  3. iuxtà que latus sinistrum contineas ensem deorsum prope sinistram itidem coxam,
  4. acies longa superior sit,
  5. mucro sursum vergat faciem adversarij respiciens.


c

  1. DE FORMA, QUAE DICITUR
  2. Germanis Populus.
  3. CUSTODIA Tertia Populus arbor est,
  4. in eum habitum sic te accommodes,
  5. sinistrum pedem praefixisse necesse est,
  6. porrectis brachijs ensem ante te contineas,
  7. mucrone humo nitente ita,
  8. ut brevis acies superna sit.


d

  1. CUSTODIA DE DIE
  2. Quarta Custodia haec est,
  3. ad eam hac ratione te componas,
  4. sinistrum praefigere pedem non dubites,
  5. sublatum ensem extentis supra caput brachijs contineas praetenta acie longa,
  6. retrorsum mucro non nihil pendeat:
  7. atque ita in custodia consistas.


90v

a

  1. SEQUUNTUR QUATUOR
  2. Ictus quibus omnis generis habitus et castra repelluntur,
  3. atque in nihilum rediguntur.
  4. In superioribus dictum est de quatuor custodijs,
  5. iam igitur doceberis,
  6. quae principales formae sint,
  7. quibus hostis impetus retardantur,
  8. quarum sunt ictus quatuor.


b

  1. Primus est, qui Curuus dicitur,
  2. cuius supra mentio facta est,
  3. is removet habitum,
  4. vel custodiam Bovis.
  5. Secundus. Transversarius,
  6. qui custodiam de die repellit.
  7. Tertius, qui à limis oculis appellationem sortitus est,
  8. is custodiam Aratri disrumpit.
  9. Quartus is est Ictus,
  10. quo vertex capitis adpetitur,
  11. qui custodiam Populi, ut nos Germani vocamus, repellit.
  12. quo autem modo certiores habitus ex praedictis Ictibus sint formandi,
  13. et qui habitus sint contra custodias,
  14. supra descripti sunt in Ictibus,
  15. quare si plagas cavere velis,
  16. nullos alios preter hos exerceas.


c

  1. CAUTELA OBSERVATIOQUE,
  2. quid agendum sit,
  3. si hostis impetum exceperit,
  4. atque ab ense tuo removere suum nolit.[^1]
  5. SI adversarius Vim tuam sibi illatam exceperit,
  6. nec ensem ab ense tuo removere volet[^2],
  7. verum conatur,
  8. ne ullos habitus queas exercere,
  9. tunc tum quasi ensem retrahere volveris simulabis,
  10. et usque ad medium attrahas,
  11. eo post celeriter sublato,
  12. caput eius acie brevi,
  13. vel habitu duplationis concutito.


d

  1. ALIA FORMA.
  2. QUUM adversarius impetum removerit tuum,
  3. sursum ensem ab ipsius gladio vellito versus mucronem ipsius,
  4. quasi superné excepturus,
  5. verum ensem non removeas,
  6. at ita haerens ab ense rursus caput eius ferias.



91 r

a

  1. RATIO ET FORMA, UNDE
  2. Quatuor nuditatibus ensis mucro adplicatur.
  3. Ratio isthaec ensis applicandi gravis et habitus alijs.
  4. contra quos pugnas,
  5. periculosus,
  6. quoniam quatuor nuditatibus obesse solet,
  7. soletque exerceri tum,
  8. cum cito ab adversario recedere statuisti.


b

  1. EAM igitur rationem ensis applicandi sic agas,
  2. si ad hostem ense Athletico more regendo perveneris,
  3. tum in custodiam Bovis te adaptes vel Aratri,
  4. si mavis,
  5. et si hostis superné contra te ferire vel pungere ex latere suo dextro conetur,
  6. praevenias eum excipiendo,
  7. ad proximam nuditatem lateris ipsius sinistri,
  8. mucronem longiorem propellas,
  9. expectans,
  10. num posses venari occasionem applicandi ensis.


c

  1. Rursum cum is é Superné de latere suo sinistro contra te feriat,
  2. etiam tum eum excipiendo praevenias,
  3. atque mucronem longiorem lateri eius dextro infigas.
  4. At si is ab inferné de dextro suo latere feriat,
  5. tu mucronem longum versus proximam nuditatem lateris adversarij dextri impellas.


d

  1. ALIA FORMA.
  2. SI vero itidem ab inferné de latere suo sinistro contra te feriat,
  3. tum mucronem longiorem versus nuditatem inferiorem lateris dextri inijcias,
  4. subinde expectans mucronem,
  5. et si is intorsionem mucronis perspexerit,
  6. removeritque,
  7. ensis tuus remaneat supra ensem hostilem,
  8. et inde celeriter contra proximam nuditatem ensem inijcias.


91v

a

  1. RATIO URGENDI HOStem
  2. insequendo progressu.
  3. ISTIUS rationis varij sunt habitus et Usus,
  4. ijque sunt magna prudentia exercendi atque industria contra Athletas,
  5. qui ex porrectis et liberis Ictibus Athleticam tractant,
  6. sed veram ipsius Athleticae artem,
  7. occultamque non magnifaciunt.

b

  1. Primum habitum rationis hostem urgendi hoc modo exerceto,
  2. si ad hostem gladiando perveneris,
  3. sinistrum pedem praeponas,
  4. teque in custodiam de die componas,
  5. diligenter autem observes,
  6. quibus contra te habitus utatur,
  7. et si eveniat,
  8. ut porrectim superné contra te feriat de humero suo dextro,
  9. eum impetum non repellas,
  10. sed cura ne ictu te apprehendat adversarius,
  11. atque dum ensis eius in ipsa ictus vi deorsum defertur humum versus,
  12. ad eum dextro pede prosilias,
  13. et proximam nuditatem lateris dextri superné quasses,
  14. et ea ratione priusquam hostis ensem sustulerit,
  15. iam vulneratus est.

c

  1. ALIUS PRECEDENTIS HABITUS.
  2. QUUM adversarius ictum longius deorsum direxerit,
  3. hoc autem fiet,
  4. si eum tu non exceperis,
  5. ictus .n.[^1] eo modo defertur:
  6. tu autem eius ictum feriundo consequutus sis,
  7. cum igitur celeriter is ensem rursus elevet,
  8. tuumque impetum excipiat,
  9. fortiter tunc acies ensis tui longa,
  10. ipsius ensi adiuncta remaneat,
  11. et si removere sursum conabitur,
  12. tum dextro hostis pedi sinistrum resiliendo postponas,
  13. atque transversario vel alio habitu caput ipsius de latere capitis dextro quassabis,
  14. inde vero celeriter versus alterum latus habitu duplationis seu alio genere ictus laborabis,
  15. iuxta observationem,[^2]
  16. num fortiter ensem,
  17. vel minus, teneat,
  18. atque haec forma dicitur externa.


92 r

a

  1. ALIUS ITEM HABITUS.
  2. Si hostis longius feriundo deorsum fertur,
  3. et tu ictum ipsius consequeris.
  4. Si eius ensem contigeris versus latus ipsius sinistrum,
  5. et is celeriter ex permunitione transversario latus tuum dextrum feriat,
  6. tunc tu transversarium exercendo,
  7. sub eius gladio irrumpendo,
  8. collum ex latere sinistro saucies,
  9. vel sinistro pede prosilias,
  10. in latus adversarij dextrum,
  11. ictumque eius itidem ictum tuo consequitor versus latus dextrum,
  12. vel incisionem brachijs iniectam versus caput eius usurpato.

b

  1. ALIA RURSUS
  2. consequutionis Forma.
  3. QUUM contra adversarium inferos ictus exercens vel te componens in custodiam Populi ut vocant pugnas,
  4. et is ensem tuo coniungat priusquam levaris,
  5. tu remanens tollas ensem sursum:
  6. verum si ex premunitione contra te ferire conetur,
  7. vel á tuo gladio intorquere[^2] suum tu curabis,
  8. ne ensem removere possit,
  9. atque ipsum sequens contra proximam nuditatem concertato.
  10. Hoc insuper observabis,
  11. ut eum instando urgeas ex omnibus custodijs,
  12. omnibusque ictibus,
  13. quamprimum cognoris,
  14. quem adversarius longius ictum rexerit,
  15. quam ut statim ensem attollere possit,
  16. atque quamprimum nudum[^3] se quacunque parte corporis id sit,
  17. exhibuerit.


c

  1. CAUTELA, QUA SENTITUR
  2. num hostis ensem firmiter vel non contineat.
  3. Inter ensis longioris habitus,
  4. excellentissimus omnius id est:
  5. sentire num hostis fortiter ensem teneat vel infirmiter.
  6. Secundum: ut crebros ictus contra hostem,
  7. atque id fiat velocissimé,
  8. exerceas. [^9]
  9. Et si quis huius artis magister haberi cupiat,
  10. nec predictos modo habitus noverit,
  11. nequamque glorietur se Athleticam tenere,
  12. quare in primis illa duo discenda sunt.


92 v

a

  1. Habitum sentiendi hac ratione percipies,
  2. Si ad hostem digladiando[^1] perveneris,
  3. atque mutuo gladios ex primo congressu contigeritis,
  4. tum in ipsa ensium coruscatione mutua mox observandum tibi est,
  5. num fortiter vel minus ensem tuum contigerit,
  6. quamprimum vero id senseris,
  7. recordêris statim velocitatis,
  8. id est,
  9. ut velocissimé in ipso habitu sentiendi[^2] pariter cum hoste concertes, [^3]
  10. atque ea conditione vulnerabitur praeter opinionem.


b

  1. Porró, sentire,
  2. et celeriter insuper crebris ictibus uti,
  3. illi duo habitus á se invicem divelli nequeunt,
  4. nec alterum absque altero usurpare tutó licebit.
  5. ex hoc igitur percipies.
  6. Si senseris,
  7. ut supra commemoratum est,[^11]
  8. illum infirmiter vel fortiter ensem tuum tetigisse,
  9. celerrimé utȇris crebris ictibus.
  10. nam hij duo habitus semper sunt coniuncti.
  11. Secundum autem,
  12. quod est,
  13. ut celersis et velox:
  14. in omnibus habitibus usurpare poteris.
  15. Scilicet, Conduplationibus, Transmutationibus, Transcursibus, Incisionibus, Luctis,
  16. arrepto ense hoc habitu,
  17. quicquid volveris,
  18. conaberis praecipue id contra hunc habitum tam perstantem ignorantes exercere poteris.


c

  1. Consequutio adhibita incisionis forma.
  2. Consequutiones usurpato ex utroque latere addita incisione,
  3. id ita adprehendas.
  4. Si adversarius coram te ictu suo longius excesserit sive de latere dextro,
  5. sive sinistro,
  6. tu animosé ictum eius,
  7. ense tuo consequitor versus nuditatem ipsius.
  8. at si is ensem levarit,
  9. tuumque ensem ab inferné tetigerit,
  10. diligentissimé observato,
  11. ut quamprimum enses fuerint coniuncti,
  12. celeriter brachio hostis,
  13. ensem tuum superimponas ex acie longa,
  14. eaque ratione supprimas,
  15. vel, si mavis,
  16. os proscindas.


93 r

a

  1. SUPERINIECTIO ENSIS.
  2. SI quis inferioribus Ictibus te fuerit adgressus,
  3. hoc modo contra te geras,
  4. si volveris commemorato habitu uti.
  5. Cum ad hostem accesseris,
  6. et is ab infernè contra te feriat,
  7. excipere ipsius impetum nolito,
  8. verum diligenter observato,
  9. cum ipsius ictus inferus tibi adpropinquarit,
  10. tu de humero dextro ictum porrectum ferias,
  11. indeque mucronem longiorem in faciem vel pectus adversarij propellas,
  12. nec non eum adplices,
  13. et proposito loco ensem adiungas,
  14. itaque fiet,
  15. ut infernè te adprehendere nequeat hostis.
  16. Si autem is ab infernè ensem levavit,
  17. tuumque impetum excipiat,
  18. longa tui ensis acies firmiter hostis ensi inhaereat[^1],
  19. atque inde celerrimè contra ipsius nuditatem proximam concertato.
  20. Isthuc tibi quoque observandum est,
  21. si firmiter ipsius ensem contigeris,
  22. atque is ex permunitione alterum latus tibi ferire conetur,
  23. tunc acie longa caput eius saucies,
  24. et aequè contra nuditatem ac prius labores utrinque.


b

  1. REMOTIONIS HABITUS ET VSVS
  2. ID hoc modo exercebis,
  3. si ad adversarium proceßeris,
  4. atque is quasi pungere velit se constituerit,
  5. tu sinistrum pedem prepones,
  6. necnon versus ipsum in Aratrum co[m]ponas te,
  7. ex latere dextro tuo,
  8. nudumque latus hosti sinistrum praebeas,
  9. cum igitur nuditatem fodere conetur,
  10. ensem deflectas in latus sinistrum tuum versus ipsius ensem,
  11. et brevi acie,
  12. eius ensi coniungas,
  13. et ea conditione hostis impetum removeas mucrone tamen contra hostem porrecto,
  14. sinistro post dextro pedi coniuncto,
  15. faciem inde vel pectus fodias.

c

  1. ALIA FORMA PRAECEDENTIS.
  2. SI in Aratri habitu de latere dextro consistas,
  3. et adversarius nuditatem sinistri lateris supernè conetur ferire,
  4. tu sublato ense,
  5. contra ipsius Ictum in latus sinistrum eum convertas [page 32] capulo in forma Bovis pro facie tua constituto,
  6. alterum pedem si dextro adiunxeris,
  7. faciem inde vel pectus adversarij pungas,
  8. idque ex Aratro de latere sinistro facias.


93 v

a

  1. DE TRANSMUTATIONIS
  2. vel Transmissionis Vsu
  3. VARII habitus Transmutationis et usus sunt,
  4. quibus[^1] uti poteris contra gladiatores ex omnibus ictibus,
  5. qui feriunt contra enses potius,
  6. quam nuditates,
  7. ijs igitur uti addisces prudenter,
  8. ne dum Transmutatione tu uteris,
  9. hostis mucrone te appetat.

b

  1. Transmutationem hac ratione exercebis.
  2. Cum ad hostem proceßeris,
  3. supernè contra ipsum porrectim ferias caput adpetendo,
  4. verum si is contrè feriat,
  5. ensem et non corpus appetens,
  6. tunc mucronem infernè transmittas,
  7. priusquàm ensem tuum adversarius contingat,
  8. versusque latus alterum pungas.
  9. at si id fieri observarit hostis,
  10. et removere impetum conabitur,
  11. rursum memineris ensem transmittere versus alterum latus,
  12. eum igitur habitum toties exercebis,
  13. quoties adversarius tuendose[^1] ensis tuo obviarit utrinque.

c

  1. ALIA EIUSDEM FORMA.
  2. QUUM ad adversarium processeris,
  3. sinistrum pedem praefigas,
  4. mucronemque longiorem contra faciem ipsius convertas,
  5. et si is supernè vel infernè feriundo ensem tuum adpetierit,
  6. atque excutere eum conetur,
  7. mucrone inclinato deorsum nec non versus alterum latus pungas,
  8. et hoc exerceas contra omnes ictus.

d

  1. Etiam id observes,
  2. cum adversarius impetum exceperit,
  3. vel ensem tuum in primo conflictu contigerit,
  4. et si sui ensis mucronem non versus corporis tui nuditatem converterit,
    [Latin 94r Page 33]
  5. Verum iuxta latus frustra porrexerit,
  6. tum animosè ensem transfigas:
  7. Sin vero pro facie tua mucronem tenuerit,
  8. vel nuditates versus,
  9. tum transmittere nolito,
  10. verum remaneas in ense ipsius haerens,
  11. atque inde contra proximam nuditatem laborabis,
  12. et ea ratione cavebis,
  13. ne te hostis urgere possit instando:
  14. neque mucronem nuditatibus tuis adiungere poterit.


94 r

a

  1. RETRACTIO ENSIS
  2. HIC modus contra Athleticae magistros exercendus est,
  3. qui fortes in coruscatione collisioneque ensium addita simul defensione.
  4. Itemque adversus eos,
  5. qui ab ensium coniunctione non recedunt expectantes,
  6. num adversarij longius ictum regere velint,
  7. vel ensem removere,
  8. Si igitur eos magistros decipere cupias,
  9. retractione ensis hoc modo utȇris:
  10. ex latere dextro acriter versum adversarij caput ferias,
  11. et si is impetum eum removere conetur,
  12. ensem retrahas priusquam ipse eum contigerit,
  13. inde autem latus ipsius alterum pungito,
  14. atque hoc habitu in singulis contactibus[^1] utitor.


b

  1. ALIUS PRECEDENTIS HABITUS
  2. si ensem tuum adversarius contigerit.
  3. SI igitur hostis haereat in ensium collisione expectans,
  4. non removere ensem velis,
  5. retractionem ensis tu simulato,
  6. nihilominus tamen inhereas,
  7. Verum celerrimé ense retracto ad medium usque,
  8. subito iuxta gladium ipsius visum vel pectus pungito,
  9. Sin autem hostem non veré punxeris,
  10. tunc utitor duplationibus,
  11. vel quicquid tibi optimum factu visum fuerit exerceto.


94 v

a

  1. TRANSCURSUS, ET LUCTAE[^1].
  2. IIS habitibus uti poteris contra gladiatores,
  3. qui timentes vulnera et plagas incurrere solent,
  4. Hoc autem modo eos exerceas.
  5. Cum adversarius impetum tuum removerit,
  6. atque sublatis brachijs incurrere studeat,
  7. Viribus suis superné te superare cupiens,
  8. vicissim et tu brachia attollas,
  9. manuque sinistra ensis nodum supra caput eleves,
  10. strictus ensis per dorsum propendeat,
  11. inde autem caput per ipsius brachia,
  12. versus latus transfigas,[^2]
  13. tum etiam dextrum pedem prosiliendo,
  14. dextro item ipsius postponas,[^2]
  15. at in ipso saltu[^3],
  16. corpus hostis ex latere sinistro,
  17. dextro brachio circumdabis,
  18. eumque si dextrae coxae tuae inieceris,
  19. in caput adversarium praecipitato.


b

  1. ALIUD LUCTAE GENUS.
  2. SI adversarius brachijs sublatis incurrerit,
  3. tuque illi vicissim,
  4. tum versum latus eius dextrum capite transcurras,[^8]
  5. dextrum pedem anterius,[^5]
  6. adversarij itidem dextro praeponas,[^7]
  7. dextroque brachio sub brachio eius itidem dextro exerto,
  8. ilia hostis circumdabis,
  9. atque nonnihil te demittas,
  10. inde si eum in dextram coxam inieceris,
  11. retrorsum adversarium reijcito,[^8],[^7]
  12. atque his luctis utrinque exerceto.

c

  1. ALIA ITEM FORMA.
  2. Quum is in latere dextro tuo incurrerit,
  3. sustuleritque brachia,
  4. te quoque ita composito,[^9]
  5. ensem dextra contineas,
  6. brachiumque eius repellas,
  7. inde prosiliendo sinistrum pedem adversarij dextro pedi praeponas,
  8. sinistro autem brachia lumbos eius circumdato,
  9. inde si te paululum demiseris,
  10. et in coxam sinistram inieceris,
  11. hostem pronum prosternas.


95 r

a

  1. ALIA.
  2. ADVERSARIO incurrente levatis brachijs,
  3. et tu quoque eodem modo constiteris,
  4. dextra ensem manu teneas,
  5. si inde eius brachium removeris,
  6. sinistrum pedem,
  7. eius dextro postponas,[^1]
  8. sinistrumque brachium ante pectus ipsius exeras appraehendendo latus sinistrum,
  9. atque si in coxam sinistram posueris tuam,
  10. eum reijcias,
  11. eas igitur luctas duas utrinque exerceto.


b

  1. Rursum si incurrat ense adversarius,
  2. brachio demißo ita ut nequeas transcurrere,
  3. hos subsequentes habitus usurpato.

c

  1. Si hostis incurrat ense sublato,
  2. verum manibus nonnihil demissis,
  3. sinistram ab ense si removeris,
  4. ea hostis dextram corripito interius inter manum ipsius utramque,
  5. inde in latus sinistrum convertas,
  6. atque dextra ensem continente caput ferias superné.
  7. Sed si nolueris ferire,
  8. tum dextrum pedem prosiliendo[^4],
  9. adversarij sinistro postponas,
  10. atque brachio dextro collum ipsius antrorsum,
  11. vel retrorsum si circundederis,
  12. per genu dextrum eum prosternas.


d

  1. ALIA
  2. QUUM incurrat adversarius ense,
  3. manus autem eius sint demißiores,[^5]
  4. remota manu sinistra ab ense tuo anterius,
  5. dextra nodum super dextram hostis manum exterius dirigas,
  6. atque supprimas:
  7. inde autem si cubitum ipsius dextrum sinistra manu corripueris sinistrumque pedem prosiliendo,
  8. hostis dextro praeposueris,[^6]
  9. per eundem supprimas adversarium.


e

  1. ALIA
  2. INCURRENTE hoste, tu ensem abijcias,
  3. mutata dextra eius dextram[^10] eadem corripito externé,
  4. sinistra autem cubitum ipsius hostis[^8] dextrum adprehendas,
  5. inde si sinistrum pedem per sinistrum brachium tuum,
  6. ipsius brachio dextro anteposueris,
  7. necnon sustuleris,
  8. hostis interclusus est,
  9. atque disrumpere brachium poteris,
  10. vel pronum per pedem sinistrum deijcere.


95 v

a

  1. HABITUS ABSCISIONIS.
  2. HIC habitus removet superintorsiones ensis tui,
  3. atque eum ita tractes necesse est.
  4. Si contra hostem Athleticam exerceas ex inferis ictibus,
  5. vel si te in custodiam composueris,
  6. quae nobis Populus dicitur,
  7. et is ensem suum tuo superimponat priusquam ensem attollas,
  8. ensis tuus inferné remaneat sub ipsius gladio,
  9. verum acie brevi firmiter si sustuleris,
  10. et si is suppreßerit,
  11. tum retrorsum atque furtim ab ipsius ense tuo remoto,
  12. celeriter iuxta ensem hostis superné faciem sauciato.

Notes on streichen: Grimm, vol 19, col. 1228 2 b) streichen als ausdruck der fortbewegung fast jeder tierart. auch hier oft für den raschen lauf der tiere, γ) fliegen; anfangs 'sich rasch fliegend fortbewegen': explosive movement of animals 2) b) auf etwas aus sein und verstohlen oder forschend umherstreifen c) sich fortbewegen, streifen, mit dem nebensinn des lautlosen und zuweilen geisterhaften Grimm vol. 19, col 1193 2) b) sich (heimlich) davonmachen, sich verziehen, auch ausreiszen d) vereinzelt zur bezeichnung nicht optisch wahrnehmbarer erscheinungen; für einen akustischen vorgang

Also, this has to be carried out stealthily in order for it to work.

b

  1. ALIA EFFIGIES
  2. QUUM versus hostem in congreßu inferis ictibus uteris,
  3. vel in custodia Populi consistas,
  4. et is ensem tuum feriat prope capulum ita,
  5. ut mucro eius vergat in latus dextrum,
  6. tum celeriter nodo sublato super ipsius gladium,
  7. acie longa premißa caput hostis vulneres,
  8. vel si is ensem tuum ex latere sinistro feriat,
  9. sublato rursus nodo supra ensem adversarij celerrimé,[^5]
  10. acie brevi caput eius concutito[^2].

c

  1. DE QUATUOR INCISIONIBUS
  2. DUAE sunt supernae,
  3. quae usurpantur contra Athletas,
  4. qui digladiantur ex permunitionibus,
  5. vel collisionibus ensium,
  6. solentque ferire contra latus alterum,
  7. quod incisione hoc modo prohibere poteris.
  8. Si adversarius exceptione,
  9. vel aliâs ensis coniunctione ex latere sinistro,
  10. atque subitò transversario vel alio ictu dextrum latus ferire conetur,
  11. tum ictum vitabundus sinistro pede in latus adversarij dextrum prosilias,
  12. et aciem ensis longam,
  13. brachijs adversarij utrisque superimponas,
  14. incîdendoque reprimas,
  15. et eo habitu utrinque utêris,
  16. quoties ex permutatione alterum latus appetierit.

d

  1. Inferiores duae incisiones exerceantur contra gladiatores sublatis brachijs incurrentes :
  2. ijs igitur hac ratione utitor,
  3. quoties adversarius ensem tuum ex primo congressu feriat,
  4. brachique sustulerit,
  5. atque sinistro latere incurrat,
  6. ensem tuum commutabis ita,
  7. ut pollex substet,[^6]
  8. acies longa itidem capulo ensis hostilis[^7] substet,
  9. pertingat autem brachium ipsius,
  10. ex ea forma incîdendo sursum tendas,
  11. vel si incurrat,
  12. brachijs levatis versus latus dextrum tuum,
  13. rursum ita ensem mutato ut pollex substet,[^8]
  14. acies brevis itidem capulo adversarij substituatur,
  15. brachium contingens, atque sursum si tollas,
  16. rite usus fueris ijs habitibus.


96 r

a

  1. RATIO, UNDE SUPERN[A?]E incisiones ex infernis mutari et formari possint
  2. ID hoc modo percipias,
  3. Si adversarius versus sinistrum latus incurrat levatis brachijs,
  4. tum aciem ensis tui longam sub capulo constitutam in brachium hostis convertas,
  5. atque acriter sursum tendas,
  6. inde progressus in latus ipsius dextrum,
  7. nodo interim inferne converso non removeas ensem à brachijs adversarij,
  8. deinde converso ense ex incisione inferiori in supernam super brachium ipsius acie longa permißa,
  9. et iusté hoc habitu usus fueris.

b

  1. Sin autem incurrat hostis versus dextrum latus sublatis itidem brachijs,
  2. tum ensem sub capulum eius substituas acie longa in brachium conversa,
  3. et firmiter tollas,
  4. inde si in sinistrum latus adversarij proceßeris,
  5. nodo inferné transacto,
  6. post convertas aciem longam super brachio hostis ex acie longa in formam incisionis,
  7. atque inde repellas.

c

  1. DE DUABUS INCLINATIONIBUS vel superiniectionibus[^1] ensis.
  2. ISTAE inclinationes nihil aliud sunt,
  3. quam habitus Aratri utrinque in ijs etiam observare licet et neceße est,
  4. num adversarius fortiter vel minus ensem teneat,
  5. ictibus atque punctionibus,
  6. tum etiam in prima ensium coruscatione.
  7. Insuper et hoc,
  8. Scito quatuor inde intorsiones esse exercendas[^2],
  9. et ex earum qualibet ictum singularem, punctionem, atque incisionem ex superno omnes formabis.


96 v

a

  1. DE FENESTRA PATULA
  2. SUPRA commemoratum est,
  3. qua ratione in quatuor praedictas custodias ense regendo Athleticé te componere necesse sit.
  4. Nunc igitur intelligas eum habitum,
  5. quo de agimus,
  6. esse custodiam,
  7. qua tutißime consistere poteris,
  8. custodia autem ipsus mucro est,
  9. de acie longa,
  10. hic enim optima ensis pars est,
  11. et nobilissima :
  12. si qui igitur ex eo Athleticam rite exerceant,
  13. eò[^1] compellunt adversarios,
  14. ut etiam inuîti[^2] vulnerentur.


b

  1. Fenestram autem patulam hoc modo formabis.
  2. Si in conspectum adversarij ense rite[^6] gubernando processeris,
  3. exercens ictum quemcunque,
  4. sive supero sive infero,
  5. tum subinde mucronem longum brachijs porrectis pariter ex ictu,
  6. inijcias contra hostis faciem vel pectus,
  7. atque ea conditione eum urgebis ad se defendendum,
  8. vel ut ensem tuum in primo congreßu feriat,
  9. id igitur si fecerit,
  10. acies ensis tui longa acriter eius ense inhaereat ;
  11. atque interim animo forti et indefesso diligenter perspicias,
  12. quos habitus adversarius exercere velit,
  13. si ab ense tuo receßerit hostis,
  14. tu mucrone subsequutus,
  15. visum vel pectus eius adpetito.
  16. Sin vero ex primi congreßus coruscatione alterum latus tuum ferire conetur,
  17. rursus firmiter brachia adversarij proscindas,
  18. atque contra eius caput naviter laborato.
  19. Verum si adversarius neque ab ense tuo recedere,
  20. neque latus alterum ferire voluerit,
  21. tum utitor duplationibus vel alijs quibusuis habitibus iuxta quod sentias eum fortiter vel infirmiter tenere ensem.


c

  1. Mucro longus longé omnium optimus habitus est,
  2. nanque eo ipso eô adversarius compellitur,
  3. si instes[^9],
  4. ut nec ullos habitus exercere queat,
  5. quocirca in omnibus ictibus eum exerceas contra ipsius faciem vel pectus,
  6. atque inde porrò[^10] varios habitus formes.

d

  1. Etiam isthuc Fenestra patula adpellatur :
  2. Cum ferme in conspectum adversarij fueris progressus,
  3. sinistrum pedem praeponas,
  4. atque mucronem longum brachijs porrectis contra adversarij faciem vel pectus protendas,
  5. priusquam eius ensem contigeris,
  6. eaque ratione consistas quid ferire,
  7. vel quos habitus contra te sit usurpaturus prospectans.
  8. Cum superné feriat,
  9. tum sublato ense,
  10. eum contra ictum ipsius convertas in Bovis habitum,
  11. et inde visum pungas.
  12. Sin autem ensem tantum ferire studeat corpore neglecto,
  13. audacter transmutato et alterum latus pungito,
  14. Sin autem incurrat elevatis brachijs,
  15. infernam incisionem usurpato,
  16. at si ea demiserit,
  17. luctari poteris,
  18. ea itaque ratione quoscunque habitus per brachia usurpare licebit,
  19. qui tibi optimi videbuntur.


97r

a

  1. DE INTORSIONIBUS ENSIS
  2. In ijs habitibus singulis sis exercitatus,
  3. eos celeriter ut poßis exercere,
  4. atque adversarij impetum omnem,
  5. quo contra te utatur,
  6. removere prudenter quidas[^1].
  7. etiam noris[^2] inclinationum genera quatuor esse,
  8. supernas duas,
  9. atque duas itidem infernas.
  10. Supernae quidem Bos dicuntur,
  11. infernà autem Aratrum utrinque.
  12. Verum ex quatuor praedictis inclinationibus octo intorsiones formantur,
  13. idque diligenter observes,
  14. ut ex qualibet intorsione singulariter unum ictum,
  15. punctionem,
  16. atque incisionem producas.


b

  1. Iam vero percipies,
  2. quo pacto[^3] ex quatuor inclinationibus octo intorsiones[^4] formare possis,
  3. Prima duas habet intorsiones,
  4. eas igitur hac subsequenti ratione exerceas,
  5. Cum ense tuo Athleticae[^5] regendo ad hostem conceßeris,
  6. de latere dextro consistas in Bovis habitu,
  7. et si is superné versus latus tuum sinistrum feriat,
  8. tum obviam ictui eius,
  9. ensem torqueas,
  10. ita ut aciem brevem tui ensis,
  11. eius gladio applices in habitu Bovis,
  12. atque inde visum pungere non dubites,
  13. et is[^6] habitus dicitur intorsio.
  14. Sin autem adversarius eum impetum removere conetur de latere sinistro,
  15. ensis tuus ensi eius adiunctus remaneat[^7],
  16. atque rursum ensem inde torqueas in latus tuum dextrum in habitum Bovis,
  17. ut acies longa,
  18. ipsius ensem contingat,
  19. rursumque superné faciem hostis fodito,
  20. et is habitus dicitur inclinatio ex latere dextro adhibitis duabus intorsionibus in hostis ense.


c

  1. Secundam ensis superiniectionem[^12] hac ratione exerceto additis duabus alijs.
  2. Si in conspectum adversarij fueris progressus,
  3. de latere sinistro in Bovis habitu consistas :
  4. et si hostis superne contra latus dextrum tuum feriat,
  5. tum aciem ensis tui longam,
  6. ipsius ensi adplices,
  7. atque superne visum ipsius pungas,
  8. et is habitus intorsio est,
  9. sin autem punctionem eam repellat versum latus suum dextrum,
  10. remaneas ab ipsius ense haerens,
  11. inde autem subito rursus in latus sinistrum ensem torqueas in habitum Bovis,
  12. ita ut brevis acies adversarij ensi adplicetur,
  13. atque ex hac forma superné visum hostis pungas,
  14. idque est secunda superiniectio de latero sinistro adhibitis rursum duabus in ense hostis intorsionibus.

d

  1. Observandum tibi insuper erit,
  2. ex duabus infernis proclinationibus itidem quatuor intorsiones exercendas eße,
  3. quod est Aratrum utrinque,
  4. ut super memoratum est,
  5. adhibitis earum habitibus singulis ex superno ictu formatis.
  6. Quoties igitur cunque intorsionum generibus voles uti,
  7. semper ictus, punctionis, atque incisionis memor esto,
  8. quos habitus usurpare ut supra dictum est, oportet[^14].