Wiktenauer logo.png

Page:De Veris Principiis Artis Dimicatoriae (Heinrich von Gunterrodt) 1579.pdf/25

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page needs to be proofread.

armorum autem generibus quibus tractandis duarum manuum ministerio opus est, bonus theoricus, & demonstratione satisfacere discipulis potest. His ambobus vere gymnastarum competit definition a Ravisio descripta, cum sic ait:

Lanistae & gladiators dicuntur, qui veram non umbratilem digladiandi artem profitentur: quique numeros omnes impetendi, caedendi, inferenique & vitandi vulnera, atque etiam ubi punctim caesimque feriendum sit, discipulos docent, ut si quando in pugnam prodeundum sit, tutentur se melius & inimicos invadent cautius.

Tam certo enim eorum ars nititur fundamento, ut recessione & corporis declinatione discipuli eorum, modo recte edocti fuerint, & diligentia sua practice evadant, ad vitandos ictus haud ops habeant (cuius rei non rarum specimen ostendit Doctissimus D. Magister & strenuous dimicator Johannes Wilhelmus Neunowel Jenensis, euis ego quidem comes & tanquam alter Pyrrithous, ac quasi aemulus studiorum fui, merito autem illi palmam do, vix enim simulachrum aliquod in-