Wiktenauer logo.png

Page:De Veris Principiis Artis Dimicatoriae (Heinrich von Gunterrodt) 1579.pdf/23

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page needs to be proofread.

qui certe illis arte praestant, quamuis rarissimi etiam inter hos reperiantus, qui certum fundamentum habeant, & discipulos suos rationibus certis instituere possint. Repertus est ante annos aliquot Argentinensis quidam Joachimus Meier, qui conatus est firmas regulas demonstrare, & volumen etiam magnum hac ipsa de arte edidit germanico Idiomate, & licet aliquid intellixisse videatur, usum tamen istorum fundamentorum non commonstravit. De veris igitur principiis aliquid commemorare constitui, quod eo melius & facilius, ut spero, facere potero, quoniam & librum vetustissimum compositum a Monachis nobilibus (sicuti enim multi clarissimi Imperatores & duces belli vita fere peracta, sese in monasteria abdere solent, ubi in otio saepius recordantus praeliorum, quibus prafuerunt & quando victi sunt, causas que quomodo praevenire potuerint considerant, posteritati deinde scriptis consulere possunt: ita & nobiles quondam, qui plerunque erant fortes & peritissimi tam in per destri, quam equestri pugna, tandem veterani &