Wiktenauer logo.png

Page:De Veris Principiis Artis Dimicatoriae (Heinrich von Gunterrodt) 1579.pdf/13

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page needs to be proofread.

Augea, Elidis rege superato, repurgatoque eius stabulo, in campis Olympiae vicinis sacrum certamen instituit, quod quarto quoque anno (vel ut Lycophrotis interpres asserit quinquagesimo mense) celebraretur, idque eo consilio, ut in illo Graeciae Juventus sese Pentathlo sive quinquertio exerceret, cursu scilicet saltus, disco, caesibus, & palalaestra, iisque veluti meditationibus vero certamini praeluderet. Huic quinto die fiis imponebatur, & victor (qui olympionices vocabatur) oleastro, qui ut Aristoteli placet, philostephanos dicitur, coronabatur, adeoque magni ea Gloria aestimabatur, ut plerosque constet huiusmodi nuncio de filiorum vicotira accepto, prae laeticia in fata concessisse: tatum enim victori habebatur honoris, ut non per portas urbis, sed per ruinas murorum in curru sublimis in patriam reveheretur. Inde Cicero pro L. Flacc: Acinas, inquit, pugil Olumpionices, quod prope magis est, & gloriosius quam Romae triumphasse.

Pythia Ludi Apollinares in Apollinis honorem institute, ob coedem Pythonis serpentis