Wiktenauer logo.png

Page:De Veris Principiis Artis Dimicatoriae (Heinrich von Gunterrodt) 1579.pdf/11

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page needs to be proofread.

praestabat vnus. Ac licet multa veterum Athletarum proferri poßint eximiae continentiae exempla, tamen eorum plurimi contrarium obseruant, idque laudi sibi ducunt, si intemperanter vtantus potis, & se in omnia voluptatum coeno volutent. In palaestra plures sunt Chironomi & Acrochiristae, hoc est, qui motus gestusque informant, ac vmbratili quadam luctationis specie corpus alque artem suam iactitare student, ad ostentationem solùm comparati, nullam certam methodum in instituendo obseruantes, imò ipsi certis regulis non sunt instructi neque astricti, sed quando manus conserendae sunt, artis hoc certum experimentum esse volunt, si furiosorum more clausis oculis, quemadmodum de Andabatis memoriae proditum est, sine artis ac mentis ratione plagas ducant: Et quoniam plerunque armis non incidentibus, sed rudibus in spectaculis publicis pùgnetur, tantum antagonist caput petunt, hancque partum corporis solummodò, coeteris neglectis, ipsimet protegunt, & brachiis, licet non sine periculo interdum, ceu vallo muniunt, nihil interim solliciti,