Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 309r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Destructio

Sin autem tu deiectus atque superatus ab hoste fueris, in primis atque ante omnia diligenter curabis, ne manus tuae intercludantur. Subito autem altera manu faciem ipsius adprehendito, pollex mento supponitor reliquos digitos manus eiusdem pupillae, eosque pro viribus tuis adplices, verum altera manu totis item viribus vesicam hostis impellas, alterum pedem inde qui liberior est atque magis solutus extendas, atque celeriter rursum attrahas, et testiculos ipsius impetas. His igitur tribus tactibus ut iam commemorati sunt adversarium abiges, atque infirmabis.