Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 304v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

retro axillam adversarii dextram adiungas. Si igitur vi te coartando vincere conabitur, diligenter curato ut ipsius alterum pedem corripias. Id utrinque procedit.

Instructio si quispiam te fortior tecum colluctetur, qua ratione sit utendum.

Si adversarius te fortior vi conetur alterum pedem tuum attollere, cum ipsum intercludas. Idem si ab hoste tibi contingat, superne ipsum versus te attrahas, atque subleves. Inde si conclusis pedibus, pedem ipsius liberum concusseris, resupinum concidet. Utrinque etiam is habitus procedit.

Notabile

Si cum adversario colluctaris qui te viribus praestet. In primis curato ut ipsum intercludas, eumque retrorsum agas. Si autem eum attraxeris, pedem interclusum ipsius protrahas, supinum ex ea ratione eum deiicies. Utrinque item et hoc formatur.