Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 300r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Imago excutiendi, vel brachia extendendi

Porrectis manibus inter pedem hostis utrunque dextram inseras, atque retrorsum hostem corripias, vel cubitos manu utraque inde si sustuleris, in caput eam praecipites, vel si mavis reiicias supinum.

Alia forma

Porrectis manibus, utraque retrorsum humerum corripito, sinistri lateris anteversum te flectas. Inde vero pede dextro progreditor porrecto vel extento. Si igitur adversarius itidem dextro ad te concesserit, eundem pedem adpraehendito, atque in humerum dextrum adhibita cancellatione eum assumas.

Alia

Si concideris simul cum ipso adversario, atque per caput praecipitaris vel conieceris dextrum genu, attractum dextra manu sinistra colophonem si addideris, versus terram adversarium comprimas.