Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 292v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

tua sinistra atque sub manu eius dextra complectitor ubi ipsius sinistram contines. Inde, si brachium propuleris brachium adversarii infirmabis.

Secunda ratio

Manu dextra brachium hostis sinistrum sublevato, atque caput sub brachio eodem transmittas. Inde brachium celeriter collo tuo circuminiicias, sinistra vero manu sinistrum itidem hostis pedem adprehendas in ipso poplite, atque ea ratione usus per dorsum hostem praecipites.

Alia species

Rursus manu dextra brachium hostis sinistrum sustollas verum sinistram manum inferne cubito eius iniicias, atque eo modo versum te attrahas, dextra autem superne propellito, inde si sinistrum pedem prosiliendo hostis dextro postposueris, per eundem eum prosternas.