Prohibitio formae praedictae.
Quum in adversarii accesseris conspectum, dextrum pedem, hostis sinistro iniicias pedi, atque dextrum brachium collo eius circuminiicias, manu autem sinistra, dextrum cubitum adversarii corripias interius: At si is pari te ratione fuerit complexus, idemque te contra usurpare conetur, manum utramque adversarii collo adplices superne, eo itaque habitu supinus corruet, pariterque habitus pedis impulsus in nihilum est redactus.