Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 256r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Sternendi habitus ex femore.

In hoc adversus hostem congressu ita te componas: si hostis contra te dextro pede constiterit ita ut eius pes dexter exterius dextro itidem tuo assistat, tum manu sinistra iliis hostis circundato, dextram vero cubito eius sinistro applicato, atque ad te eum attrahas. Sed si is te pari ratione adprehenderit, dextram collo hostis retrorsum circuminiicias, et versum et ea ratione eum attrahito. Verum si adversarius tuus idem usurpet, genu dextri pedis eius itidem dextrum poplitem quassato, atque ea ratione ex femore sinistro hostem deiicies.