Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 254r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Introitus addita forma captivandi brachii.

In hoc congressu sinistrum pedem praepones. Sin vero hostis contra te dextrum praefixerit, atque te corripere conetur, tu curabis ilico ut manu dextra pollicem itidem dextrum adversarii adprehendas, sinistra vero humerum eius exterius. Sin autem te pari modo corripuerit hostis versumque se trahere moliatur, tum sinistrum pedem eius pedi utrique interponas. Inde dextrum hostis cubitum manu sinistra adprehendas et si ex eo habitu suppresseris, tuum pollicem dimittere cogetur adversarius. Posthaec manum sinistram collo ipsius iniicias anterius, atque per pedem praepositum eum prosternas.