Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 168v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Prostratus qua ratione sit retinendus

Cum erectus luctando versus hostem procedis brachiis cancellatis in forpicis habitu, tum sinistrum pedem contra ipsum colloces, nec non ex forpice manu sinistra corpus hostis superne circundes, et dextra inversa pedem ipsius sinistrum interne corripias. Inde, si sursum levaris, superne autem sinistrorsum represseris, eum per coxam sinistram prosternes. Cum igitur ipsum prostraveris, tum dextrum pedem utrisque adversarii pedibus inseras iuxta pubem. Post sinistro geniculo musculum brachii hostis dextri urgeas et dextra tua corripias musculum brachii sinistri, ea itaque ratione captivum hostem retinebis, ne resurgere possit. Item fiet ne te ullo modo adgredi queat, inde autem pugione quem sinistra contines, buculam ipsius vel visum punges, vel luto aut harena faciem eius conspergere poteris, atque cum ipso pro tuo arbitrio agere.