Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 071r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Qua ratione infringere brachium liceat.

Utroque invicem congresso gladiis rite regendis, uteris custodia cancellata, is habitus autem ita se habet, mucronem terrae imponito, nodus ensis sursum ut vergat, capulum manibus cancellatis contineas, ut habitus us supra sufficienter descriptus est. id autem fiat ex latere corporis tui dextro. Tum etiam acies longa superior existat, atque dextrum adversarii sinistro pedi postpones, ut poples tuus dexter in illius poplite dextro consistat. Sed si contra te hostis feriat habitu praenominato utentem scilicet cancellata custodia, tum acie longa eius ictum avertes , inde vero ensem abiicies, manuque dextra eius dextram apprehendito, atque sinistrum, et ea ratione brachium adversario infringes. Sin autem te contra fuerit complexus, brachium tuum infringere cupiat, contineasque ensem adhuc manu utraque pede dextro praeposito, tum pedem sinistrum retro adversarii dextrum ponito, et te ea ratione liberabis, ne brachium ab hoste infringatur, simulque ictubus, quos voles uteris