Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 038r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Incisio inferna prima.

Quum in conspectum adversarii prope perveneris num alte vel humiliter contra te athletica arte utatur observa. Si alte brachiis sublatis obviam tibi processerit, inferne eum inciditio. Sin vero humiliter, superne perstringito. Cum autem contra adversarium laevum praeponens constiteris, incidente eo te inferne, sinistro retrorsum reducto, eius ensi longam ensis tui aciem si inflixeris. Infernam eius incisionem infregisti, et laborando ubiqumque nudus apparuerit, ferias superne vel inferne. Interim t:n cancellatis brachiis aurem eius dextram pulsabis. Si exceperit adversarius, ad medietatem gladium tuum retrahe, et quasi regerire vels simulato interea cancellatis brachiis te inflectito, atque mucronem rursus in faciem figito ipsius adversarii a sinistro in eius latus dextrum.