Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 028r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Superus et inferus impulsus.

Quum pedem dextrum praeposuerus, adversarius autem contra te laevum, atque mucronem contra faciem vel pectus tuum converterit, tum ferias supra omnem eius defensionem contra caput ipsius superne, insequere statim laevo pede, declina inflecteque ensem versus ipsius nuditatem proximam. Sin autem is id usurparut versus caput tuum, tum dextrum tuum, pedi illius sinistro praepone, et ad sinistrum latus ferias. Si eum ictum hostis animadverterit, retrocedas pede laevo, atque in pendentem mucronem deflecte ita, ut pro capite tuo capulus sit positus, subitoque interim insequere sinistro, et dirige inflectendo mucronem tuum manibus cancellatis ex tua latere sinistro contra dextrum vultus adversarii. Sin eum exceperit, tum consequere pede dextro, atque recta superne contra eum acie longa ferias.