Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 025v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Occursatio qua adversario ensis extorqueretur.

Recta dextro pede praeposito ferias, et si adversum te superne hostis referiat laevo ut consequaris observa, atque flecte nodum ensis tui ex dextra corporis tui parte super ipsius brachia, atque ipsum si converteris in latus tuum dextrum, ensem ex manibus adversarii extorquebis. Sin vero cupiat te gladio spoliare, tum pedem tuum sinistrum dextro illius praeponito, atque tuum gladium ipsi, sponte premittas, conquassata sev protrusa celeriter acromia ipsius sinistra, dextrum eius pedem laevo tuo reiicias, hoc itaque modo eum sternet pronum. Sed si contra te eodem uti voluerit modo. Dextrum statim pedem ad ter convertas, ut sinister prior appareat, dexter tuus posterior, stringendo caput eius appetes, sed si is stringere cupiat, et utrumque ensem habeat, tum dextra manu illius cubitum laevum contingas, laevaque manu tua eius correpto poplite laevo, facile straveris humi adversarium.