Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 025r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Imitatio praecedentis ex superiori et loco inferiori.

Si constiteris laevo porrecto, et ensis ex pectore tuo emicet longa acie versus adversarium extenta, tum dextro progredere, et inclina ensem ad illius latus sinistrum, et illic referias aciem longam praemittendo. Sin autem dextrum praeposueris, tum ictum averte acie brevi laevoque pede consequere, atque eius aurem dextram appetito. Eum vero si animadverterit hostis, atque adeo exceperit, praeparabis te in transversarium ad latus eius sinistrum subito interim ensem inclina, et dupliciter referiendo latus adversarii petes sinistrum. Sed si is hoc modo fuerit usus, eum excipito longam aciem praemittendo, interimque dextro pede progredere, brevi stringendo collum ipsius appetes, interea deflectes in longam incisionem, et versus caput corporisque partes alias adversarii stringendo laborabis.