Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 008v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

sui exercitus detrimento demum turpissime fuga salutem quaerere coactus est, huius rei exempla plurima et apud Graecus et Romanos, historiograhi nobis demonstrant.

Et si praefationi epilogum nunc addere constitueram intermittere tamen pugilum gratia nequeo, quin declarem contra invidos Zoilos, Athletarum temperantiam, qui Zoili magnum discrimen esse inter antiquos et recensiores Athletas affirmant.

Cornelius Tacitus ex Antiquis, et Ioannes Aventinus ex neotericis, meo quidem iuditio Germanorum antiquissimorum, atque Romanorum ingenium inclinationem et exercitia diligentissime descripsisse mihi videntur, in quibus verissime cognoscitur, qui veteres Germani in disciplinis militaribus et exercitiis Athleticis fuerint educti.

Nullas vineas plantarunt, neque ad se vina advehi aliunde passi sunt, vestitu usi non fluitante sicut Sarmathae et Parthi, sed scricta et singulos artus constringente, Nullos mercatores ad se commerare, ne importarent ea, quae ad effeminandos animos pertinerent, Arma ipsorum, fuere enses, secures letales, pugionesque, ab initio Galeis caruerunt, et Casside, verum usi sunt clypeis, peltis et scutis, quibus hosti