Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 008r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

agentes adhibitis interim militaribus exercitiis, ne opinantes ab hoste opprimerentur. Cum autem Persae ad angustias supra commemoratas pervenissent, praesidium Graecorum tanta virtute illis restitit, ut omnis hostium impetus, atque oppugnationes frustra assumptae iuderentur, quin etiam eo ipso proelio hostium Viginiti milia cecidere inter quos duo reges, principes tres, et nobilium optimum quique occubuerunt. Postquam Xerxes calamitatem istam animadvertisset, O magne Iuppiter, inquit, quanta de spe decidi, quantumque sum deceptus, qui tantum exercitum, sed fere imbellem mecum adduxerim ,atque tam procul in terras alienas, significans victoriam non in quantitate exercitus consistere, et ab ea pendere, verum ex militum virtute profluere, tantam insuper iactura Rex militum suorum in loco praedicto fecit, et tantum diminutus est, ut saepius eum suscepti contra Graecos belli poenituerit, necnon crebro Xercem ingemuisse ferunt tanta calamitate norum, neque vero, Thermopylas unquam occupare potuit omni excercitu admoto, donec animum ad proditionem adiiceret. Pastor. N. quispiam quem pecunia corruperat atque promissionibus induxerat, occultum callem per rupes aliis ignotum monstravit, per eum strenui Spartani undique a fronte et tergo circumventi ab hostibus, postquam a rege atque a se invicem divelli acerrime dimicantes non potuissent, occumbere maluerunt, quam turpiter terga dare. Cum igitur angustiae essent ab hostibus superatae, et rex quibusdam cum ducibus sui excercitus ad locum ubi clades tanta facta esset, pervenisset, Spartanos tantae virtutis viros videre cupiens, omnes pronos, et minime supinos deiectos reperit ventribus nimirum recumbentes, atque adversis vulneribus mirum in modum saucios, et confossos, misere itaque concisos Xerxes cum vidisset, et si hostes fuerant, tamen ipsorum virtutem collaudavit, dicens, beatissimam eam terram esse, quae tantos viros procrearet, et eos quidem quamplurimos. Percontanti deinde, quae nam exercitia haberent, responsum est eos numquem esse ociosos, sed semper olympia agere, et certamina Gymnica, eaque equestria inire. Ceterum cu mrursus interrogasset quodnam praemium esset propositum, propter quod certarent, oleaginam coronam Arcades inquirunt, ibi Rex ad duces suos conversis, inquit, qui non pecuniarum agitent certamen, sed virtutis? Neque fere unque contra eos pugnavit, quin acerrime Graecorum virtute pelleretur: atque post multa proelia comissa cum ingenti