You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 272v.jpg
Jump to navigation
Jump to search
Iactus supinus.
Hac ratione ad hoc certaminis genus te accommodes: si hostis sub brachio dextro caput exerat, atque manu sua dextra brachium sinistrum interius corripuerit, sinistram vero utrisque pedibus interposuerit, tum dextram retrorsum adversarii axillae sinistrae subiicias, sinistra vero brachium eius dextrum corripias, pede dextro hostis sinistrum subleves, per coxam dextram eum si protraxeris, adversarium prosternas licebit.