Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 262r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 01:09, 17 November 2018 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Femoralis iactus.

Si ad invicem accessistis, dextra pedem praefigas, sinistrum vero adversarii itidem sinistro exterius praeponas. Inde dextra eius brachium sinistrum corripito exterius, sinistra autem hostem medium circundabis. Verum si is te pari modo fuerit complexus, et praecipitare cupierit, retrorsum te in libram dabis. Inde dextram collo ipsius circuminiicias retrorsum, sinistra vero humerum dextrum adprehendas. At si adversarius te eadem ratione corripuerit, libraeque habitu usus similiter fuerit, tum dextram hostis cubito sinistro removeas, eamque eius collo applices, et eum supprimas humum versus.