Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 260v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 01:08, 17 November 2018 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Iactus ex impulsu pedis in adversarii poplitem.

Sinistrum in hoc certaminis genere pedem praeponito, atque manu sinistra superne adversarii humerum sinistrum adprehendas. Sed si idem contra te usurparit, tum brachium sinistrum eius collo adplices atque te accommodes, quasi dextrum pedem hostis pedi velis iniicere. Inde autem dextro cubito pectus eius impellas, et si fortiter in dextrum latus tuum hostem reprimas, nec non pedem tuum eius pedi iniicias, supinum hostem versus latus dextrum tuum prosternes.