Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 219v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 02:00, 22 November 2018 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "eam adpellationem sortitus est, ne quilibet eum intelligat. '''In''' glossis eandem appellationem retinet, nam equitibus brachium adversarii dextrum iuba dicitur. Idem igitur...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

eam adpellationem sortitus est, ne quilibet eum intelligat.

In glossis eandem appellationem retinet, nam equitibus brachium adversarii dextrum iuba dicitur. Idem igitur semper si equo inveheris concipere conaberis luctando, sinistra enim adversarius frenum continet, atque ex ea ratione minus eadem te laedere quibit.

Correptionis iubatae effigies

Si luctari cum hoste voles, ad dextrum ipsius latus advehitor, atque ipsum inde adgreditor. Verum si is te vicissim complectitur, tunc manu sinistra tua eius corripito brachium dextrum prope manum in iunctura, brachiumque protrahas anteversum. Inde traiecto brachio supprimas, et ea ratione ephippii arcum corripias, post cum fueris progressus, adversarius concidat necesse erit. Denique scito quod is habitus omnis generis luctas destruat, quibus a fronte adpeteris. Et ideo monet decimatertia figura, qui correptio iubata omnes luctas a fronte in nihilum redigat.