Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 095v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
(→‎Not proofread: Created page with "'''Titulus et''' dedicatio. '''Ad aeternam memoriam divi''' Maximiliani, Romanorum Imperatoris, Caesaris et Augusti, has tyrociniorum seu, ut nunc vocant, certaminum equeste...")
 
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread

Revision as of 05:44, 20 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Titulus et dedicatio.

Ad aeternam memoriam divi Maximiliani, Romanorum Imperatoris, Caesaris et Augusti, has tyrociniorum seu, ut nunc vocant, certaminum equesterum species collegi atque ex ordine locavi. His enim ipse D. Maximilianus studuit easque exercuit plerasque etiam invenit primus. Quare ne huiusmodi nobilitatis honesta ludicraque exercitia pereant, ea immortalitati donavi: presertim ad aeternam laudem nobilitatis et eorum omnium, quibus huiusmodi ludi adhuc cordi sunt, ut scilicet hinc, quid sequi debeant, ad oculum habeant et sibi singula ad imitationem proponere possint.