excipito, retorsumque totis viribus urgeas. Inde manu sinistra inferne brachium ipsius dextrum amplectitor, atque si dextrum pedem ipsius itidem dextro subposueris, supinum prosternas, simul simul etiam brachium ipsius disrumpitur.
Ratio capillos corripiendi, et eius dem habitus destructio
Cum hostis capillos tuos adprehenderit, tum manum sinistram utrique manu superiniicias in iuncturam dextrae manus, dextrum vero inferne cubito ipsius iniicias. Inde si sursum hostile brachium torseris teipsum liberabis, atque insimul brachium illi disrumpes.
Aliud
Cum mutuo capillos corripuistis, tum pari ratione ut supra praedictum est hostem corripito, et manum ipsius sinistram in brachium dextrum tuum retrorqueas. Inde pro viribus deorsum supprimas, atque manu sinistra collum ipsius verberes.