You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:De Veris Principiis Artis Dimicatoriae (Heinrich von Gunterrodt) 1579.pdf/16"
Page status | Page status | ||
- | + | Not proofread |
Latest revision as of 20:55, 15 May 2022
rum sortitionem describens, in argenteam (inquit) calpin, id est, urnam coniiciebantur minutulae sortes, faba non ampliores. Eo semper orfine servato, ut binis eadem inscriberetur elementi nota: pro athletarum numero sortibus item auctioribus. Quum impenderet certandi tepus, prodibant ex athletis singuli sortem educturi, nec inspectandi productam ius reat, quando id prohibebat assistems mastigophorus. Peracto autem orbe, ambiens Alytarchus inspectabat sortes, atque ita dispensabat, ut qui alpha esset sortitus, cum eo componeretur qui eandem eduxisset literam: atque ita deinceps homogrammi certaturi prodibant. Fieri vero sic moris erat, si certaturi pares suissent. Quod si quinque aut septem, coniiciebantur in urnam solitaria litera, quae antigraphon sive antigramma non baeret, Qui vero eam eduxisset, residebat expectans quandiu certarent alii, congressurus mox cum fatigatis vigens ipse atque integer adhuc viribus. Quod sane vel foel icissimum censebatur. Dicebatur vero hic Ephedrus, id est, [Greek] quae vox apud Sophclem in Aiace