Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 243v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus quo adversarium ex forma librae, cuius ante hac mentio facta est prosternas.

Si mutuo fueritis congressi, dextrum pedem hostis utrique praeponas, manu sinistra eius humerum dextrum adprehendere conaberis, dextram vero sub eius brachio sinistro dirigas, eamque lumbis adplices. Sed si te eadem ratione adprehenderit, tum brachio sinistro supra hostis dextrum regendo ilia circundato adversarii dextra manu sinistrae opem ferre non dubitabis. At si te eodem modo adprehenderit, conatusque fuerit reluctari, nihilominus tamen per pedem utrunque ex eo habitu quo adprehendisti hostem consternes.