Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 111v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Duo summi contactus ex acinace.

Si in ipso progressu ad hostem preveneris, in primum contactum supernum ita te accommodato. Pede dextro ad hostem intro alacriter concedes, et caput eius appetito. Sed si is ictum removerit, sinistro celeriter insecutus versus adversarii brachium dextrum ferias. Sin autem is idem molitus fuerit, te dextrum praefigente tum brachium extento versus digitum pedis adversarii dextri maiore ferito, atque ex eo habitu intro pedem sinistrum regendo si concesseris e loco inferiori sursum feriundo ex latere tuo dextro eius cubitum dextrum pulsato. Eo ictum modo praenominatum removente, confestim latus capitis adversarii dextrum transversario tundes. Porro si et is transversarium contra te usurparit, aciem acinacis tui longam praemittendo te defendes. Interea autem ad eum dextro pede intro concedes, atque supra brachium eius dextrum curve concidas, et eo habitu faciem hostis proscindes. Sin vero is te ex eodem propugnaculo volet proscindere, manu sinistra hostis dextram captabis. Inde si eum hac ratione abegeris propellendo, versus nuditatem supernam eius animose ferito.