Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 095v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus abscisionis.



Hic habitus removet superintorsiones ensis tui, atque eum ita tractes necesse est. Si contra hostem Athleticam exerceas ex inferis ictibus, vel si te in custodiam composueris, quae nobis Populus dicitur, et is ensem suum tuo superimponat priusquam ensem attollas, ensis tuus inferné remaneat sub ipsius gladio, verum acie brevi firmiter si sustuleris, et si is suppreßerit, tum retrorsum atque furtim ab ipsius ense tuo remoto, celeriter iuxta ensem hostis superné faciem sauciato.

Alia effigies.

Quum versus hostem in congreßu inferis ictibus uteris, vel in custodia Populi consistas, et is ensem tuum feriat prope capulum ita, ut mucro eius vergat in latus dextrum, tum celeriter nodo sublato super ipsius gladium, acie longa premißa caput hostis vulneres, vel si is ensem tuum ex latere sinistro feriat, sublato rursus nodo supra ensem adversarij celerrimé, acie brevi caput eius concutito.

De quatuor incisionibus.



Duae sunt supernae, quae usurpantur contra Athletas, qui digladiantur ex praemunitionibus, vel collisionibus ensium, solentque ferire contra latus alterum, quod incisione hoc modo prohibere poteris. Si adversarius exceptione, vel aliâs ensis coniunctione ex latere sinistro, atque subitò transversario vel alio ictu dextrum latus ferire conetur, tum ictum vitabundus sinistro pede in latus adversarij dextrum prosilias, et aciem ensis longam, brachijs adversarij utrisque superimponas, incîdendoque reprimas, et eo habitu utrinque utêris, quoties ex praemunitione alterum latus appetierit.

Inferiores duae incisiones exerceantur contra gladiatores sublatis brachijs incurrentes : ijs igitur hac ratione utitor, quoties adversarius ensem tuum ex primo congressu feriat, brachique sus=