Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 046r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ensium coniunctio iuxta manus cum gladii impulsu.

Cum mutuo fueritis congressi, et utrique ictus supernos ferire desistis, invicemque gladios iuxta manus coniungere cupiatis, dextro praefixo consistas, laevo consequitor, et brevi avie ensis tua contingas eius manum utramque, deorsum fortiter eas deprimito. Sin autem dextrum praeposueris, et sic contra adversarium constiteris, atque curve te contigerit manibus, tum dextrum referias retrorsum, et subleva pro capite tui capulum ensis, ita ut mucro retrorsum propendeat. Nec non acriter superne ferias contra adversarium. Eo autem id excipiente, tum inflectas in transversarium et dupliciter ferias contra eius latus sinistrum. Cum vero adversarius eodem modo lateris tuo nuditatem adpetat, tum ictu incurvo eum avertes, interimque crure dextro consequutus, incisione caput eius aggredere. Sed si is animadverterit, averteritque tunc pede laevo ad latus eius dextrum procedito, et dupliciter contra adversarium ferito.