Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 234v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Sternendi hostis ratio in dimicatione pedestri.

Ad eum habitum qui mox infra describetur hac ratione te componas: sinistrum pedem praeponere memineris, hastae mucronem in buculam adversarii proiicias. Sin autem is idem contra te usurpet, sinistrum itidem praefigentem, eum impetum hasta tua reiicias, inde abiecto scuto hastaque sinistrum pedem reducas, eoque habitu ensem educas atuqe pede modo praedicto rursus intr osi concesseris, collum ensis mucrone fodias. Sed si adversarius itidem abiecerit hastam, atque ensem corripere conatur, nec non eodem, impetum tuum removerit, pudenda ipsius mucrone haurias. Post reiecto gladio, pudenda manibus corripias hostis. Si vero pari ratione corripere molitus sit, tum dextrum pdem hostis sinistro postponere non dubites, dextram manum collo ipsius circumiicias, fortiter versum te attrahas, verum scuto sinistra manu consistente faciem ipsius impugnes buculam. Inde sinistrum pedem hostis itidem sinistro iniicias, sique inferne attraxeris, superne vero propuleris, hostem prosternes.