Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 216v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

tu quantum poteris proxime ad illum accedas, et post interne manu sinistra ultra brachium hostis dextrum sublata ea inversa hostis brachium praedictum cepisti. Inde ensem vel pugionem quaerito, nuditatem vel dorsum eius diligenter observans. Postea autem manu dextra frenum capiti equi hostilis detrahas, atque ea ratione primas tu obtinebis, et freni adversarii equum spoliabis.

Si hostis equus spoliatus fuerit freno,
tum ubique nuditates ipsius rimaberis.

Cum igitur hoc habitu iuti praescriptum modo est fueris usus, et is armatus sit, quantum poteris celerrime observabis, ut eam corporis partem quaecunque nuda adparuerit, adpetas.

Quae nuditates sint observandae

Nuditatum primam sub axillis observato,

secundam in chirotecis,

tertiam in iunctura brachii, vel facie hostili.

Praedictas nuditates ensis mucrone conquirito, nam ver