Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 215v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

strandi solis utitor admoto, vel supposito ense maxillae.

Sternendi hostis ratio.

Rursus ictu superno caput hostis tui adpetito, sed si is sublato ense excipiat, tu cubito eius capulum ensis tui subiicito, atque pedem dextrum tunicae ipsius subponito, capulo tuo hostem impellas, inferne autem pedem dextrum sursum leves, et ea ratione is deiicitur.

Destructio

Verum si adversarius ictu supernum transversario excipiat sublata manu dextra super gladio eius mucronem tui ensis contra visum ipsius immittas, vel pectus, atque ea ratione eum apponito.

Extorquendi gladii ratio

Cum adversarius vim illatam transversim excipiat, dextram