Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 204r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ratio, qua pedes impetum equitis removet.

Quum in mutua concertatione hastam equestrem amiseris, tunc ad eam celeriter equum tuum flectas accurrendo, atque in ipso actu vel cursu descendas, nec non equum habenis laeva manu arreptis contineas, ut equum tuum adversario quacunque te adgredi conetur obvium flectas, ea itaque ratione fiet, ut hostis nulla ex parte laedere te possis, et simul ipse equusque eius hoc modo defatigantur. Porro, ita te ab ipso tutum efficies, quamdiu libuerit tibi, poterisque hastam equestrem tuam insimul recuperare. Eam igitur si corruperis, utraque manu teneto, superne sinistra adplicata inferne vero dextra super densiorem hastae partem humi sit inferior mucro iuxta manubrium. Inde autem equum dimittas. Si igitur adversarius eques contra te impetuose invehitur, hastam in mediu tantum hamo superiori iniectam tenens, tum hastae tuae mucronem anteriorem versus visum ipsius nonnihil submittas, atque ipsius hastam interne de latere tuo sinistro versum latus eius dextrum deorsum removeto. Inde autem brachio tuo dextro sublato sinistro demisso hostis hastam equestrem in equi conspectu humum versus deprimes. Verum in eo ipsu actu in ipsius latus sinistrum si concesseris, eques concidet, vel hastam demittere cogetur. Inde iuxta placitum porro cum ipso pugnabis.