Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 201r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Alia forma habitus praecedentis.

Si congredimini ex latere vestro dextro, tu proxime contra hostem accedito, directa sub brachio eius dextro manu tia itidem dextra, hostem versus te adprimito. Sin autem is te pari modo fuerit adgressus, tunc frenum hamo inferiori infigito, et si manu sinistra adversarii itidem sinistram corripueris, eam versus ephippium tuum attrahas, partique eius eminentiori a fronte eam imprimas. Postea vero equo calcari subdito, si fueris progressus, hostem equo detrahes.