Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 199v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Lateralis concursus, ubi equi capiuntur.

Cum utrique proxime ad invicem concurristis, et tu de latere sinistro hostis dextro adhaeres, tu quamproxime poteris hosti iungaris, manum dirigendo sinistrorsum supra equi ipsius adversarii collum, illud ferrum cui habenae utrinque annexae sunt, nec non et frenum, ori caballi impositum. Inde si sursum traxeris, equus tui hostis assurget. Adversarius autem si idem molitus fuerit, tu dum ipse equo insidens curvatur atque ferrum, cuius paulo supra mentio facta est, corripere conetur, idem tu adprehendito. Post dextrum brachium collo ipsius retrorsum circumiicias, atque totis viribus deprimendo protrahas versus tui ephippii locum eminentiorem, sinistra adversarii itidem sinistram adprehendito, inde si suppresseris ipsius conatum praepedies, parique ratione ipsum intercludere, atque captivum tenere poteris.