Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 076v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Supernus ictus contra incisionem.

Hac ratione te in hoc certaminis genus compones. Sinistro pede intro contra hostem procedas, atque in conspectu ipsius recta clypeo contento ensem sursum levaris, caput superne pro viribus ictu quassato adversarii. Idem si is contra fuerit molitus, sinistrum te praeponente, clypeo obviam proiecto ictui hostili, eam vim repellas. Inde autem faciem ipsius proscindas ense. Sin vero pari contra te ratione fuerit usus hostis, sinistrum reducito pedem, atque acie longa praemissa, excipito impetum adversarii. Inde autem prosiliendo rursus sinistrum introponas, et mucronem retro caput situm, anteversum directum contra faciem eius impellas. Verum si is contra idem sit molitus, acie ensis tui longa porrecta punctionem eam removeas, id si perfeceris, ictibus et punctionibus utendo ab hoste discedas.