Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 075v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Punctionis infernae effigies contra aversionis habitum.

In hoc congressu mutuo sic te accommodes, sinistrum pedem praeponas, dextrum vero inflexo in librae habitum te adaptes deorsum, inclinato versus humum clypeo, ense autem intra brachium sinistrum et pectus posito, et inde pedem adversarii praepositum pungas. At si hostis pari ratione te adgressus fuerit, ense tuo medio vim eam removeas, postea sublato ense, ab inferne pudenda ipsius haurias. Sin autem rursus adversarius eodem modo adgredo conabitur, sublato orbiculari clypeo de terra impetum eius avertito, inde reducto ense, mucrone reparato anteversumque producto visum figito hostilem. Sed si is ense suo conatum tuum exceperit eundem removeas in latus sinistrum tuum, atque de superne caput ferias, et hoc confecto negocio ab hoste recedas.