Wiktenauer logo.png

Page:Cod.Pal.germ.430 115r.png

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page needs to be proofread.

Illustris haudnec multipotens princeps etc. Philippe quom presignis dimicandi ars non a mediocribus nec parui momenti hominibus, haudquoque ab re, sed per magnificos acutissimi ingenii viros, et ut militaria per eam exercitia comprobentur inuenta sit, tu summa eandem advigilancia in quouis eius et commune et armatura (quantum ad principem pertinet) rate complecteris eiusque tum artem tum praxim sane habes. Verumtamen quom ars indies que vis accrescit, experimendique cupido sensim augetur, vetera denique novis cedunt Ipse Johannes Leckuchner ex Nurnberg multipotentie tuae obsequentissimus in cultro non pauca spectatum tuum digna ingenii sui ex officina fabrifecit non modo dimicandi verumetiam tuendi puncta. quae siquidem et laude digni herilia censent quiquidem has res multenui temporis transfluxii multiplicibus terre in oris actuauit Neu autem arrogantiae quodpiam vendicare