Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10825 163v.png

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Prostratus qua ratione sit retinendus.

Hoc modo te accomodabis, contra adversarium ex ictu qui ab auribus utrisque vibratur, ferias, atque si propius accesseris, pedem / sinistrum si praefixeris, mucrone anterioris visum adversariis adpetito. Sin autem idem contra te usurparit hostis, si et hasta athletice / regenda contra accedas, turn eius impetum inflexione ex loco hastae anterioris avertes, et pede dextro versus hostem procedito, nec non / mucrone longiori pectus eius adgreditor. Caeterum si is eodem modo fuerit te adgressus, prope ad adversarium accede, atque impulsum / ipsius, hastae medietate intra manum tuam utramque eludito. Interim vero hastam supra caput reisciendo retrorsum habitu corporis in libram / te adaptabis, ilia adversariis manu utraque circumdabis, et hostem versum te convertes, cumque levaris eum sursum, infirmus ad rebellandum / factus est. Verum ex eo habitu prosternito hostem, et si fuerit prostratus, turn genu dextrum, ipsius pudendis intra eius pedem utrumque / adplicabis, sinistro adversariis sub dextrum devenies, et eius manum utramque vel guttur adpraehendes, et si fortiter undique deorsum depresseris, / eum facite captivum retinebus. Sin autem id ab adversario tibi contigerit, diligenter in primis curabis, ne manus tuae captiventur. / Verum celeriter manu altera ita faciem adpraehendes, ut pollex mento illius sit suppositus, reliqui eiusdem manus digiti, pupillae adplicabis / acriter inhereat. Porro alteram manum eius pudendis impellito forti impetu, pedem qui liberior fuerit exere, sed celerrime reducto, / plurimum offendes eius pudenda ex eo habitu, atque his tribus habitibus adversarium repelles.