Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 049r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

QUEMADMODUM LOCUM FIRMIOREM ENSIS ET INFIRMIOREM SENTIRE VEL OBSERVARE LICEAT.

Si ensibus mutuis concurritis invicem in senciento, tum dextrum praeponito, interimque num firmiter vel infirmiter ensem teneat, observato, si infirmum et mollem adversarium intellexeris, introgreditor sinistro pede et versus aurem adversarii dextra brachiis instar crucis formatis ferias. Cum vero eum firmum gladio esse perceperis, et acriter resistentem, tum locum infirmiorem inclinato, ac versus caput superne ferias. Sed si is idem contra te usurparit ex loco ensis infirmiori superne dextrum praefigientem, tum longa acie praemissa avertere haud dubitabis, inde incurve ensem dirige, atque eo ipso ictu proxima nuditatem incidas lateris adversarii laevi. Sin vero is eodem modo usus fuerit, ictu qui dicitur curvus avertito, interimque subito incidendo caput hostis appetito, excipiente id adversario, inflectendo mucronem contra faciem eius impellito, atque dupliciter ictibus et passibus instato. Et si idem tibi institerit eadem ratione, inclina et inflecte, atque in dextrum latus supernam nuditatem inquirendo.