Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 303r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Notabile

Quum luctaris cum aliquo ex longis brachiis, vetetque quo minus transverso utaris, tum quamprimum poteris liberabis te, hostem aliquantisper tentabis. Inde si vehementi actu retrorsum egeris, inopinantem attrahas, sub brachio ipsius dextro transmittas caput tuum, brachium vero dextrum pedi hostis itidem dextro circuminiicias, atque eum tollas.

Sin autem quispiam pari ratione te corripuerit ut ante, tum pedes tuos longissime retrorsum porrigas, atque superne te in eum reiicias, curabis etiam ea compositione ut illi sis onerosus deorsum te demittens. In primis autem cavebis, ne adversarius alterum pedem corripiat. Inde si te circumvertas, deorsum hostem praecipitas.

Aliud

Si adversarius pari modo se in superne reiecerit, cum brachium ipsius utrunque simul complectitor, firmiterque contineto. Inde te convertas retro ipsum atque pedes longe porrigas. Ea igitur ratione hostem prosternes resupinum. Idque utrinque exerceri potest.