Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 244r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Sternendi ratio ex praecipitatione.

Hac ratione in praedictum modo habitum componas te: pedem dextrum hostis itidem dextro interius praeponas, dextram super pectus eius dirigendo, lateri sinistro adplices, sinistra vero manu pedem hostis dextrum superne corripito. Sin autem eodem modo te corripuerit adversarius, tum manum dextram sub eius brachio sinistro axilla itidem sinistrae supponas, sinistra autem eius brachium dextrum interius adprehendas, atque ea ratione supprimere non cesses. Verum si is praecipitationem, quam instruxeras removere volet, dextro hostis sinistrum pedem tuum si postposueris per sinistrum pedem adversarium humi proiicias licebit.