Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 240v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus rotae per quem hostem rotare vel praecipitare licebit.

Quum uterque vos mutuo comprehendistis iuxta brachiorum flexuram pedem tu utrunque coniungas atque in latus dextrum hostem rotando ex habitu praedicto coniicias. Verum si is ratione eadem fuerit contra te usus, in humerum adversarii dextrum caput tuum reclina, inde brachium utrunque dimittas, et supra brachium eius itidem utrunque iniicias interius. Sin autem idem is usurpet, tum pedem dextrum hostis sinistro intrinsecus praeponas, et hinc ex habitu rotae eum pronum praecipites in latus sinistrum tuum.