Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 216r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Duo ictus superni fustis rustici.

Si ad invicem congredimini, propeque ad hostem tu concesseris pedem dextrum praeponere necesse erit, manu utraque praeponere posteriorem contra adversarium si continueris, latus eius capitis sinistrum ferias. Sin autem idem contra te moliatur, pedem sinistrum praefigentem, fustemque manu utraque itidem contra hostem continentem, in latus tuum dextrum fuste removebis, at celeriter pede commemorato introgressus, latus sinistrum hostilis colli concutias. Verum si vicissim is superne habitu consimili contra te feriat, dextrum referes, atque ictum/s adversarii supernum repelles in latus tuum sinistre? Caeterum rursus pede praedicto introgressus, in statum, quo prius constiteras, pervenies, poterique caput eius de latere sinistro concutere fusto tuo.