Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 204r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Duae incisiones supernae falcis foenariae.

Si congredimini adinvicem, pedem loevum prepones, falcis manubrius posterius manu sinistra continebis, manus vero dextra: capulo med: sit applicata in latere dextro, ex eo igitur habitu de hostis latere sinistro dextrum brachium falce tua proscindas. Sin autem adversarius idem usurparit te contra eum sinistrum pedem praeponente, atque seculae manubrius posterius manu sinistra tenente, dextra vero medium in latere dextro, in triangulum prosilias, et eius incisionem repellas parte seculae tuae anteriori exterius in latus dextrum tuum, interim vero ex triangulo procedes intro adque collum hostis proscindere memineris. Verum si is eundum habitum usurpaverit contra te, pedem sinistrum referto, necnon eius incisionem parte falcis tuae anteriori avertes exterius. Celeriter autem rursus intro greditor, et seculam tuam retro caput tuum collocatam anteversum regendo exseras in incisionem conversam de latere tuo sinistro versus adversarii capitis latus dextrum, ex hoc itaque habitu retrorsum concedas.