Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 109r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus quo adversarius prosterni potest ex hamo.

Ad eum habitum te hac ratione compones: ictu superno ex manu egregie porrecta utendo contra adversarium feries, et si iisdem ictibus is te aggrediatur, pedem dextrum eius sinistro postpones interius, et eo modo te accommodabis in habitum ex quo adversarii poplitem pede tuo regere poteris atque in discrimen casus adducere. Sin autem easdem angustias te compellere ex habitu iam praedicto conetur, curvo utitor ictu brachium dextrum supra eius brachium regendo, et manu sinistra partem colli anteriorem impellendo, pede eius popliti iniecto versus te si attraxeris, humum tundat, efficies prostratus. Verum adversarius si ex eodem propugnaculo sternere te conabitur, tunc in latus sinistrum eius proruendo pede sinistro concedes, atque manum sinistram adversarii cubito sinistro si adplicaris, inferne et superne discrimen ab adversario in te excogitatum devitabis, inde ab eo recedes facto ictu superno. Ceterum, instando si te urgere voluerit, inflectendo acinacem tuum supra caput levabis in tui tutissimam defensionem, atque in ipsa hostis instantia aciem aciniacis tui longa praemittendo eius ictum avertes. Subitoque mucronem in eius faciem vel pectus immittes. Sed si is porro adversarius excusserit, caput incisione superne affliges. Removente hoste etiam hunc conatum, duabus incisionibus inferis ex latere utroque.