Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 106v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Incisio infera cum ictu transversario.

Hoc modo te ad incisionem praedictam compones, sinistrum pede praefiges, et quasi superne adversarium ferire cupias assimilabis, interea partem acinacis anteriorem apprehende manu sinistra, atque inflectendo te in incisionem inferam accommodabis appetendo brachium adversarii dextrum. Ceterum si contra eum constiteris, sinistrum pede praeponens arrepto transversario, et incidere brachium tuum dextrum conetur, tum acinacem inflectendo supra acinacem hostis reges, eo habitu si attraxeris versum te vellendo, adversarii incisionem effugies. Simul etiam eum stringere poteris. Sin autem eam volet avertere, pedem sinistrum retrorsum reduces, atque mucronem versus faciem eius dirigito. Porro, si idem scilicet habitum praenominatum usurpet, arcus habitu qui paulo superius descriptus est, eum excipies, dextro si fueris confestim insequutus versus latus adversarii sinistrum ferias: et si ictum tuum eluserit, pedem dextrum referes, atque feriundo transversarium, brachium eius dextrum contundes. Verum si is eo modo te aggreditur, tum instando pede sinistro sursum regendo ictum ab inferne sursum directum versus adversarii cubitum dextrum feries. Excipiente vero adversario, ictu celeriter remisso, superne eius brachium dextrum sauciato.