Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 094r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

iuxta latus frustra porrexerit, tum animosè ensem transfigas: Sin vero pro facie tua mucronem tenuerit, vel nuditates versus, tum transmittere nolito, verum remaneas in ense ipsius haerens, atque inde contra proximam nuditatem laborabis, et ea ratione cavebis, ne te hostis urgere possit instando: neque mucronem nuditatibus tuis adiungere poterit.

Retractio ensis.







Hic modus contra Athleticae magistros exercendus est, qui fortes in coruscatione collisioneque ensium addita simul defensione. Itemque adversus eos, qui ab ensium coniunctione non recedunt expectantes, num adversarij longius ictum regere velint, vel ensem removere, Si igitur eos magistros decipere cupias, retractione ensis hoc modo utȇris: ex latere dextro acriter versum adversarij caput ferias, et si is impetum eum removere conetur, ensem retrahas priusquam ipse eum contigerit, inde autem latus ipsius alterum pungito, atque hoc habitu in singulis contactibus utitor.

Alius precedentis habitus

si ensem tuum adversarius contigerit.
Si igitur hostis haereat in ensium collisione expectans, non removere ensem velis, retractionem ensis tu simulato, nihilominus tamen inhereas, Verum celerrimé ense retracto ad medium usque, subito iuxta gladium ipsius visum vel pectus pungito, Sin autem hostem non veré punxeris, tunc utitor duplationibus, vel quicquid tibi optimum factu visum fuerit exerceto.